# Strabo de situ orbis 535.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 535.1 to 535.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/535.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/535.1

A bela uero habitationem admirabilem ab arbelo: ut tradunt Athmonei filio condita circa Arbela & proe lium & uictoriam fuisse diuulgarunt: atque sic scriptoribus tradiderunt: post Arbela & Nicatorium mon tem quem sic Alexandet nominauit: uicto apud Arbela proelio est flumen caper in tanta distantia in quanta Lycus. Regio ipsa Artacena dicitur. Circa arbela est urbs Demetrias: postea est fons qui naphtha fluit: postea ignes & Aneae templum: & Sadrace Darii regia eius qui hystaspis filius fuit: & Cupressetum & locus ubi caper transitur: iam cum Seleucia & Babylone conuictus. Babylon in campo iacet: mu riambitum habent, cec. &. lxxxvistadiorum. Eius crassitudinem pedum . xxxii. Altitudinem inter turres cubitorum quinquagenum turrium ipsarum sexagenum: uiam super moenibus tam latam: ut quadrigae oc currentes facile pertransire possint: Vnde & hoc ex, vii, spectaculis unum dicitur. Item horti pensiles in figura quadrata: quorum latus quodlibet quaternum est iugerum. Hi fornicibus continentur sese in for cipis modum intercedentibus sitis super pilis in aleatoriarum tabellarum formam alius super alia posita rum. Pilae concauae sunt & terra plenae ut arbores maximas consitas recipere possint ex lapide cecti li & bitumine structae: tam ipse quam fornices & fornicum interfectiones supremum tabulatum ascensus scalares & habet & cochlias ipsis adiacentes: per quos continue aqua ex Euphrate in hortos affere batur ab hominibus ad hoc ipsum constitutis: Nam flumen mediam urbem interluit: eius latitudo stadium occupat: horti super flumine sunt: ubi etiam beli sepultura est nunc eruta: quam Xerxes eruit ut fertur. Ea pyramis quaedam erat quadrata ex latere coctili structa: stadii altitudine: cuius quodque latus stadium obtinebat: hanc Alexander reparare uoluit: sed cum multi laboris esset & multi temporis. Nam solum ad expurgandam terram. x.millibus hominum duobus mensibus opus erat: quod incoeperat perfice re non uoluit: Illico enim morbus & mors consecuta est. Id posteriorum nemo curauit: quinetiam reliqua neglecta sunt: & urbis partem Persae diruerunt: partem tempus consumpsit & macedonum negligentis praesertim ubi Seleucus nicator Seleuciam ad Tigrim conditus ad stadia,cec. Babyloni proxima.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
