# Strabo de situ orbis 535.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 535.5 to 535.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/535.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/535.5

Nam & ille & posteri omnes circa hanc urbem maximopere studuerunt & regni caput effecerunt: & nunc Baby lone maior est: quamquam magna ex parte deferta: ut id facile de ea dici possit quod de magnis urbibus: quae i Arcadia erant a quodam dictum est magna ciuitas magna solitudo est. In ea propter lignorum inopiam ex palmaceis trabibus & columnis aedificia faciunt. Circum columnas funes: extorta stipula confectos po nunt: postea illinentes coloribus pingunt. Portae bituminatae & altae sunt tam ipsae quam domus: quae omnes propter lignorum penuriam fornicantur. Nam regio magna ex parte nuda nihil habet: praeter fructices & palmam: quae & in Babylonia & in Susiana: & in ora persiae: & in Carmania permulta est. Imbre autem non utuntur cum hymbribus careant: Susiana Sitacenae similis est. Constituta est habitatio quaedam in Babylonia philosophis indigenis: plurimum circa philosophiam uersantibus: qui Chaldaei appellantur. Sunt ex eis qui Genethlialogiam simulent: sed a caeteris non recipiuntur. Et alia Chaldaeorum natio & Babyloniae regio ab eis habitata Arabibus & mari proxima: quod persicum appellatur: Chaldaeorum astronomice rur genera multa sunt. Nam quidam orcheni dicuntur: quidam Borsispeni: & alii complures: qui tanquam per sectas eisdem de re bus alias atque alias opiniones sequuntur: & Mathematici quoque de non nullis eorum mentionem faciunt: que admodum decidenda: & Naburiano & Sudino. Nam & Seleucus ex seleucia thaldaeus est: atque alii conplures illustres uiri. Borsippa ciuitas est Dianae & Apollini sacra. In ea maximum linificium est: & maxi ma uespertilionum multitudo: qui longe maiores sunt quam in caeteris locis capiuntur & in esum condiun tur. Babyloniorum regio ab oriente complectitur a Susiis & elymis: & paretacinis. Ab occidente ab Ara bitus Scenetis: usque in Adiabenam: & Gordieam. A septentrione ab harmeniis ac medis usque ad zagrum montem: & gentes circa eum habitantes. Regio a multis fluminibus irrigatur: quorum maximi sunt Tigris & Euphrates. Haec enim flumina secunda sunt: post indica ad australes Asiae partes defluentia: & per al terum. Opim nauigatur: & in eam quae nunc Seleuca dicitur. Opis autem uicus est circumstantium locorum emporium: per altenrum uero habylonem: supra tria millia stadiorum. Sed persae uolentes de industria naui gationem phibere: Canales manufactos construxerunt: extranearum inuasionum metu.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
