# Strabo de situ orbis 538.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 538.5 to 538.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/538.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/538.5

Quare uerisimilis erat aquam in mare impelli siue sub terram quam ultra sex milia stadiorum siccam & aridam regionem permeare praesertim quum Libanus & Antilibanus: & Marsias montes medii essent. Atque hi quidem haec dicunt. Polycletus negat euphratem inundare cum per campos maximos feratur: montium uero nonnullos duobus millibus stadiorum abesse. Coseos ad mille distare non admodum altos: nec ualde niuibus praessas: nec confertam ni uium liquefactionem inducentes. Nam maxime montium altitudines in borealibus partibus sunt: ultra Ecbatana. In australibus uero scissos ac dilatatos plurimum deprimi: simulque maximam aquam partem a ti gri excepti: quod itaque ultimo dicitur aperte absurdum est. In eosdem. nicampos descendit: & sic montium altitudines: quae inundare dicuntur: inaequalitatem quandam habent: partim quod borealia magis attolluntur: partim quod meridionalia dilatantur. Sed nix non modo altitudie montium: sed climatibus iudicatur. Et eisdem montis boreales partes magis niuibus tanguntur: quam australes: & diuitius illae niuem retinent quam hae. Cum itaque Tigris ex supremis harmeniae partibus: quae sunt Babyloniae proximae niualem aquam suscipiat non sane multam: utpote ab Australi latere descendentem minus inundabit: euphrates uero ex utrisque partibus aquam recipit non exuno monte solum: sed ex multis ut in peragratione harmeniae declarauimus addita etiam fluminis longitudine quantum in magna & in parua harmenia per currit: & quantum ex parua harmenia per cappadociam & taurum uadens Tapsacum usque defertur: inferiorem Syriam & Mesopotamiam disterminans: & quantum reliquum est usque ad hostia & babylonem quae summa est .xxx. & vi. millium stadiorum. Quae quidem apud canales attinent: nec sunt. Regio hordeum fert quantum alia nulla. Nam modios tricentenos affert ut dicitur. Caetera uero ex palma praebet. Ex ea enim panis & mel & uinum & acetum fit: & textilia uaria nucleis pro carbonibus fabri ferrarii utuntur. Qui in aqua ma ceratibobus & ouibus in pabulum dantur. Dicunt esse carmen quoddam persicum in quo, cec. &. lx palmae utilitates numerentur: Oleo frequentius Sesamino utuntur. Caetera loca huius arboris penuriam habent.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
