# Strabo de situ orbis 539.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 539.1 to 539.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/539.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/539.1

Nam & ea multa & opulenta inter Babylonem &t susianam iacet: quare ex Babylone susa euntibus totum iter per sitacenam est. Ad orientem uero ex susis in Persiae mediterraneam euntibus: iter est per uxiam quemadmodum iis qui ex Persia in medios Carmanios pro ficiscuntur. Carmaniam igitur a septentrione Persia circundat: quae multa e cum paretacinis & cosseis coniu cta usque ad Caspias portas montanis sane gentibus ac latrociniis, Susiae coniungitur Elymaitica: quae ma gna ex parte aspera est & latronibus refecta. Elymaiticae media & quae Zagro sunt proxima. Cos sei magna ex parte sagittarii sunt quemadmodum & montani: eis finitimi qui semper latrocinia exercent. Paruam enim ac sterilem regionem incolentes: ex alieno uiuere & ualentes esse oportet: omnes enim bellaces sunt & cum Elymei cum Babyloniis susiisque bellum gererent: illos in societate habuerunt.xiii. hominum millia conferentes: paretaceni: quaequam magis agricultura exerceant: quam Cossei: nec ipsi tamen a latrociniis absti nent: elymei plus terrae possident quam hi & magis uariam. Quaecumque itaque ferax est incolas agricultores habet montana uero milites nutrit magna ex parte Sagittarios: & cum multa sit multum exercitum emit tit, Vnde cum rex eorum potentiam maximam habeat: non patitur Parthorum regi obtemperare: quemadmo dum: alii eodem modo se erga Macedonas habebant: qui postmodum Syriae imperauerunt. Antiochum quidem magnum eum qui Beli templum spoliare conatus est: finitimi barbari ex sese adorti interemerunt. Parthus ex his quae illi euenerant edoctus: & tempore post audiens templa esse apud eos opulenta: uidensque minime obtemperantes: ui magna inuasit: & Palladis templum ac Dianae: quod Azara dicitur coepit. x. millibus talentorum ablatis. Capta est etiam prope flumen Hedyphontem: Seleucia magna ciuitas: quae prius Soloce uocabatur. Tres sunt in eam regionem aptiores ingressus: ex media quidem & locis zagro u cinis: per Massabaticam: ex Susia per gabiana. Gabiana & Massabatica elymeorum sunt prouintiae. Terti us ingressus est ex Persia: est etiam Cyrbiana elymeorum prouintia. Is finitimi sunt Sagapheni: & Silaceni par ui sane principatus. Atque hae sunt gentes: quae orientem uersus ultra Babyloniam habitant. Ad septentrionem mediam diximus & harmeniam. Atque occidentem est adiabena.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
