# Strabo de situ orbis 539.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 539.5 to 539.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/539.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/539.5

& Mesopotamia: maxima adiabenae par planiceis est: ea praesertim: quae pertinet ad Babyloniam: quanquam proprium principem habeat: nonnunquam har meniae adherescit. Nam Medi Harmenii ac Babylonii praeter omnes alias gentes quae hic sunt: ita erant ab initio constituti: ut se inuicem adorirentur: ut cuique opportunum uidebatur: rursum conciliarentur: quod usque ad Parthorum imperium permansit a Medis itaque atque Babyloniis Parthi imperant. Harmeniis autem nunquam Inuasiones tamen saepe factae sunt omnino aut capti nunquam immo tigranes (ut in rebus harmenia cis dictum est) fortiter restitit. Adiabena quidem & huiusmodi: Adiabeni etiam Soccopodes uocantur. De Mesopotamia & gentibus: quae ad meridiem uergunt deinceps dicemus. Si prius pauca de moribus as syriorum fuerimus persecuti. Hi itaque in caeteris Persarum similes sunt proprium uero habent: quod tuiusque tribus tres uiros integros ac principales praeficiunt: qui puellas nubiles in mediam multitudinem producem tes eas per praeconem locandas significant: ac primo eas quae digniores sunt. Sic enim coniugia apud eos conficiuntur: quotiens uero coierint surgunt quisque seorsum suffici: lauantur mane priusquae quicquam attingant: & perinde eis lauacrum in morem est a coitu atque a mortuis. Onibus Babyloniorum mulieribus mos est: ex causa quadam in aliqua re uenerea cum hospite permisceri: cum turba & cultu plurimo ad illum ue nientibus: quaelibet nostro aliquo coronatur. qui uero ad eam admirtitur: posito super eius genibus argento quantum sibi uidetur: coit longe ea a fano abducta: id argentum ueneri sacrum est. Tres sunt magistratus eorum: qui iam militia sunt emeriti: & nobiliorum & senum seorsum regio posito primi & uirgines collocare: & de adulteriis iura reddere. Secundi de furtis: Tertii de rebus uiolentis. Hi aegre tos in uis exponentes: interrogant praetereuntes: num quisquam morbi huius remedium norit: nam nemo pra tereuntium adeo malus est: qui occurrens non admoneat: siquid salutare habet uestes gerunt. Inte riorem tunicam ex lino talarem: exteriorem ex lana: amictum album: coma eis parua est. Calciamentum non sane magnum gestant etiam sigillum & Scipionem non frugilem sed insignem.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
