Latin
539.9 to 539.11
Strabo, Strabo de situ orbis 539.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
In superior parte malo uel re sa uel lilio: uel aliquam eiusmodi re ornatum: iunguntur Sesamo: inugent mortuos ut aegyptii &alii permulti: se peliunt in melle caera cadauer oblinunt. Tres sunt nationes: quae frumento carent. Elii &Ichthyosphagi: qui ita uiuunt quemadmodum gedrosii. Mesopotamia ab euentu rei nominata est. Dictum est eni eam inter. Euphratem ac Tigrim iacere: &tigrim orientale eius latus alluere: occidentale uero &austra le cuphratem ad septentrionem est taurus: qui Harmenios dirimit a Mesopotamia: quare maxima distan tia qua inter se absunt: ad montes est duorum millium &quadringentorum stadiorum: quae eadem est quam Era tosthenes a Thapsaco dixit: iuxta quam antiquus Euphratis pons erat: super Tigris transitu ubi Alexan der cum exercitu traiecit: minima uero distantia paulo su praicc. Iuxta Seleuciam fere ac Babylonem la bitur Tigris per lacum: qui Thopetis dicitur per mediam eis latitudinem. In alteram uero ripam perueniens cum multo sonitu: ac flatu sub terram ingreditur: &longe inuisibilis delatus. Rursum exoritur non procul agordyea: atque adeo uehementer lacum permeat (ut Eratosthenes ait) ut quanquam lacus salsus sit: &piscibus careat: tamen hac in parte dulcescat: &fluat &piscibus abundet. Mesoporamiae coartatio in magna sane longitudinem exit: &quodammodo nauigio persimilis est: maximam orae partem cuphrates efficit. Distantia a Thapsaco usque Babylone (ut Eratosthenes uult) est stadiorum quaettuor millium &octingentorum. A ponte 9 in