# Strabo de situ orbis 539.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 539.9 to 539.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/539.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/539.9

In superior parte malo uel re sa uel lilio: uel aliquam eiusmodi re ornatum: iunguntur Sesamo: inugent mortuos ut aegyptii & alii permulti: se peliunt in melle caera cadauer oblinunt. Tres sunt nationes: quae frumento carent. Elii & Ichthyosphagi: qui ita uiuunt quemadmodum gedrosii. Mesopotamia ab euentu rei nominata est. Dictum est eni eam inter. Euphratem ac Tigrim iacere: & tigrim orientale eius latus alluere: occidentale uero & austra le cuphratem ad septentrionem est taurus: qui Harmenios dirimit a Mesopotamia: quare maxima distan tia qua inter se absunt: ad montes est duorum millium & quadringentorum stadiorum: quae eadem est quam Era tosthenes a Thapsaco dixit: iuxta quam antiquus Euphratis pons erat: super Tigris transitu ubi Alexan der cum exercitu traiecit: minima uero distantia paulo su praicc. Iuxta Seleuciam fere ac Babylonem la bitur Tigris per lacum: qui Thopetis dicitur per mediam eis latitudinem. In alteram uero ripam perueniens cum multo sonitu: ac flatu sub terram ingreditur: & longe inuisibilis delatus. Rursum exoritur non procul agordyea: atque adeo uehementer lacum permeat (ut Eratosthenes ait) ut quanquam lacus salsus sit: & piscibus careat: tamen hac in parte dulcescat: & fluat & piscibus abundet. Mesoporamiae coartatio in magna sane longitudinem exit: & quodammodo nauigio persimilis est: maximam orae partem cuphrates efficit. Distantia a Thapsaco usque Babylone (ut Eratosthenes uult) est stadiorum quaettuor millium & octingentorum. A ponte 9 in

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
