# Strabo de situ orbis 542.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 542.1 to 542.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/542.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/542.1

uero qui est iuxta commagenam: ubi Mesopotamia incipit: usque Thapsacum: sunt non pauciora duobus millibus stadiorum. Praetermontanea quide regio satis ferax est partem eius ad euphratem expositam & pote tem qui nunc iuxta commagenam est: & eum qui olim iuxta Thapsacum erat: ii habent: qui a Macedonibus mygdones sunt appellati: apud quos est nisibis: qua in Antiochiam mygdoniam appellarunt sub Masio monte sitam: & tigranocerta & loca quae sunt circa caras & Nicaphorium & chordi raza & Sinnaca: in quae surena parthorum imperator crassum dolo captum interemit: ad Tigrim sunt Parthorum loca: quos antiqui Cardulchos appellabant: & urbes quaedam e quibus est sarisa: & satalca: & Pinaca munitio optima quae arces tres habet quamque suo muro cinctam ut quaesi triurbs uideatur. Verum tamen ea Harmenio paruit & Romani eam ui coeperunt & si gordyei excellentes architecti uidebantur & eorum instrumentorum gratiari: quibus urbes obsideri solent: unde & tigranes eis ad haec utebatur: Reliqua quoque Mesopotamia Romanis peruit: cuius magnam partem Pompeius tigrani dedit quaecunque praecipua eratur. Nam regio foecunda est & maxime pascendis bobus idonea fert quae semper uirent & aroma aromum. Alit etiam leones gignit naphtham & gangetim lapidem: quem serpentes fugiunt. Dicunt gordym Triptolemi filium gordinam habitas se: postea erethrienses quos per se rapuerunt. De Triptolemo mox in rebus Syriacis dicemus mesopo tamiae partes ad meridiem uergentes & a montibus remotas siccas & steriles: Arabes scenetae incolunt latrocinii sane homines & pastorales: qui faciliter in alia loca demigrant cum praeda eis & pascua deficiunt: quare contingit ut praetermontani ab his infestentur & ab Harmenniis qui desuper imminentes propter potem tia uim eis afferunt: & tandem uel illis parent uel parthis qui ad latera sunt: Media atque Babyloniam habi tantes. Inter Euphratem atque tigrim fluit aliud flumen quod Basilius appellatur & circa Anthemusiam aliud nomine Aborras mercantoribus ex Syria seleuciam: & Babyloniam euntibus inter est per eos qui a maliensi bus scenetae appellantur & per eorum deserta. Euphratis itaque transitus est eis iuxta Anthemusiam mesopotamia locum quittuor schoenorum spatio trans flumen est bambica: quam edesam & sacram urbem uocant. In ea Atargatam syriam deam colunt: transeuntibus uero iter est per deserta usque scenas urbem memoratu dignam sitam super fossam quadam in babyloniae fines: A fluminis transitu scenas usque est inter dierumv. & .xx.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
