Latin
542.5 to 542.8
Strabo, Strabo de situ orbis 542.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
hic sunt Camelitae qui diuersoria habent partim cisternarum partim aquaedustuum aquis abundantia. Scenetae pacem eis praebent &pendendorum uectigalium mediocritatem: cuius gratia illi per deserta fugientes: parapotamiam praetereunt relicto a dextris flumine trium fere dierum itinere. Phylarchi uero qui ex utraque par te flumen accolunt cum regionem habeant non ualde feracem ac minus sterilem colant: suum quisque dominatum exercens: suum etiam uectigal exigunt idque non moderatum: difficile. n. est apud homines intractabiles communem aliquam mensuram definiri mercatoribus utilem. Scenae a seleucia distant schoenis. x. &visi, perthici imperii fines sunt cuphtates &ulterior regio. Citeriora Romani tenent &Arabon phylarchi usque in ba hyloniam quorum quidam illis adhaerescunt: quidam romanis: quibus etiam finitimi sunt ac minus quidem sce netae Nomades: qui fluuio sunt proximi magis autem remotiores: &ad felicem Arabiam acceduntr. Parthi prius Romanorum amiciciam colebant: postea crassum: qui belli initium fecit ulti sunt: quanquam nec ipsi non paria inuenerunt quum bellum accendissent Pacoro in Asiam misso. Antonius uero Harmenii consilio proditus male pugnauit: ad Phraates quae illi successit tantum circa Caesaris Augusti amiciciam studuit ut etiam illi trophaea remitteret: quae parthi de romanis erexerant: &uocato in colloquio Tito qui per id tempus syriae praeerat: quattuor ei filios legitimos obsides tradidit sarospadem: Cerospadem: Phraanem &bo onem: &duas eorum uxores &filios, iiii. seditionem metuens &ne sibi insidiae struerentur. Intelligebat enim neminem aduersum se praeualiturum: si nullum ex Arsacio genere assumpsisset: propterea quod parthi ualde arsa ciorum sunt amantes: filios itaque eminus ablegauit: uolens eam spem maleficiis auferrem: quare eius filii quicumque supersunt: Romae publice ac regaliter curantur. Ac reliqui etiam reges &legatos miserunt: &in colloqum uenere. Syria septentrione uersus: Cilicia &Amano terminantur. A mari ad euphratis, pontem sta dia intersunt ab Issico sinu usque ad pontem qui est iuxta commagenam dictum latus terminantia non paucio ra quadringentis: orientem uersus terminatur euphrate &arabibus scenetis: quicis Euphratem sunt. Au strum uersus foelici arabia: &aegypto occidentem uersus aegypto pelago issicum usque. Syriae partes a Cilicia &amano incipientes: ponimus commagenam: &eam quae seleucis syriae appellantur: postea coelosyriam &phoeniciam in ora ultimam. In mediterranea ponimus iudaeam: nonnulli totam syriam in Coelosyrios &pho enicas diuidunt: dicentes quattuor nationes his esse immistas. Iudaeos Idumaeos: Gazeos: &azotios.