# Strabo de situ orbis 542.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 542.5 to 542.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/542.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/542.5

hic sunt Camelitae qui diuersoria habent partim cisternarum partim aquaedustuum aquis abundantia. Scenetae pacem eis praebent & pendendorum uectigalium mediocritatem: cuius gratia illi per deserta fugientes: parapotamiam praetereunt relicto a dextris flumine trium fere dierum itinere. Phylarchi uero qui ex utraque par te flumen accolunt cum regionem habeant non ualde feracem ac minus sterilem colant: suum quisque dominatum exercens: suum etiam uectigal exigunt idque non moderatum: difficile.n.est apud homines intractabiles communem aliquam mensuram definiri mercatoribus utilem. Scenae a seleucia distant schoenis. x. & visi, perthici imperii fines sunt cuphtates & ulterior regio. Citeriora Romani tenent & Arabon phylarchi usque in ba hyloniam quorum quidam illis adhaerescunt: quidam romanis: quibus etiam finitimi sunt ac minus quidem sce netae Nomades: qui fluuio sunt proximi magis autem remotiores: & ad felicem Arabiam acceduntr. Parthi prius Romanorum amiciciam colebant: postea crassum: qui belli initium fecit ulti sunt: quanquam nec ipsi non paria inuenerunt quum bellum accendissent Pacoro in Asiam misso. Antonius uero Harmenii consilio proditus male pugnauit: ad Phraates quae illi successit tantum circa Caesaris Augusti amiciciam studuit ut etiam illi trophaea remitteret: quae parthi de romanis erexerant: & uocato in colloquio Tito qui per id tempus syriae praeerat: quattuor ei filios legitimos obsides tradidit sarospadem: Cerospadem: Phraanem & bo onem: & duas eorum uxores & filios, iiii. seditionem metuens & ne sibi insidiae struerentur. Intelligebat enim neminem aduersum se praeualiturum: si nullum ex Arsacio genere assumpsisset: propterea quod parthi ualde arsa ciorum sunt amantes: filios itaque eminus ablegauit: uolens eam spem maleficiis auferrem: quare eius filii quicumque supersunt: Romae publice ac regaliter curantur. Ac reliqui etiam reges & legatos miserunt: & in colloqum uenere. Syria septentrione uersus: Cilicia & Amano terminantur. A mari ad euphratis, pontem sta dia intersunt ab Issico sinu usque ad pontem qui est iuxta commagenam dictum latus terminantia non paucio ra quadringentis: orientem uersus terminatur euphrate & arabibus scenetis: quicis Euphratem sunt. Au strum uersus foelici arabia: & aegypto occidentem uersus aegypto pelago issicum usque. Syriae partes a Cilicia & amano incipientes: ponimus commagenam: & eam quae seleucis syriae appellantur: postea coelosyriam & phoeniciam in ora ultimam. In mediterranea ponimus iudaeam: nonnulli totam syriam in Coelosyrios & pho enicas diuidunt: dicentes quattuor nationes his esse immistas. Iudaeos Idumaeos: Gazeos: & azotios.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
