# Strabo de situ orbis 542.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 542.9 to 542.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/542.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/542.9

Agri cultores quidem ut syrios & Coelesyros: mercatores ut phoenices: atque haec quidem in uniuersum. Sigil latim uero commagena perparua regio est: & urbem habet natura munitam. Samosata regni caput nunc pro uintia facta est. Circumiacet regio quanquam parua foecunda tamen. Hoc in loco nunc est euphratis pons apud quem sita est seleucia Mesopotamiae castellum Commagene a Pompeio adiectum: in quo Tigranes Cleopatram cui luna fuit cognomento interemit: ea aliquandiu coercita: quum a syria excidit. Seleucensis ager portionum: quaes diximus optima est: uocatur etiam Tetrapolis: & est ex insignibus urbibus: quae ibi sint & si plures sint maxime: tamen quattuor sunt: Antiochia apud daphnen: & seleucia in Pieria: & apa mia & Laodicea: quae propter concordiam sorores dicebantur. Eas seleucus Nicator condidit. Maxima ab eius patre dicta est: munitissima ab eo. Apamia uero ab eius uxore. Laodicea autem a matre nomins ta est: propriae tetrapolis in quattuor satrapias diuisa erat seleucis (ut Possidonio placet) in quod Coelo syria. Mesopotamia uero in unam. Antiochia etiam tetrapolis est: ex quattuor partibus constituta. Ea publico & priuato muro secundum quamque partem munita est: primam partem Nicator habitauit: habitatotibus ex Antigonia traductis: quam paulo prius: Antigonus philippij filius prope construxerat. Antigonio Secunda pars est multitudinis habitatorum. Tertia leleuci Callinici. Quarta Antiochi Epiphanis: atque rum haec quidem metropolis Syriae est: & qui regioni imperant. Hic regiam habent: potentia quidem ac ma gnitudine non multo a seleucia superatur: quae ad tigrim est: & ab Alexandro aegypti.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
