# Strabo de situ orbis 545.6-9

Strabo, Strabo de situ orbis, 545.6 to 545.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/545.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/545.6

ad eos non quicumque: sed hi praecipue quibus grandia credita erant: & qui de rebus maximis extimiscebant: qui suscepti benefium ab illis: ac salutem recognoscebant: simulque gratiam referebant tum praesertim: quum in patriam reuertissent: qua ex re multum ulterioris regionis adepti sunt: & nunc partem maximam tenent: & ante omnes beniuolam: cui felicitari: & prouidentiam addiderunt: & studium circa rem naualem & quum uiderent uicinos cilicas piraticam exercere: nunquam cum eis in eo studio communicare uoluerunt, Post Orthosiam & eleutherum est Tripolis: quae nomen a re ipsa accepit: tres, murbes habent: Tyrum Sidonem & Aradum. Tripoli continua est ea: quae dei facies appellatur: in quae libanus mons desinit: Inter haec est locus quidam nomine Trieris. Hi duo montes sunt: qui eum faciunt: qui concauus angulus dicitur: quasi inter sese pares: Libanus & Antilibanus paulo ultra mare incipientes. Libanus ultra tripolitanum mare cir ca dei faciem. Antilibanus ultra mare Sidonium desinunt ad Arabiae montes: qui sunt ultra damascum & eos qui ibi Trachani dicuntur: in alios quosdam fructiferos colles. In medio concauum campum relinquunt. Cuius lantitudo mari proxima est: stadiorum, cc.longitudo a mari in mediterraneam dupla. Irrigatur autem a flumini bus per regionem foecundam & omnia ferentem delabentibus: praesertim a lordane lacum habent qui aromaticum iuncum & Calamum fert: habet etiam paludes lacus quidam gennesareticus uocatur: gignit etiam balsamum. Inter caetera flumina Chrysorroas ab urbe & regione damascenorum incipiens: totus fere in diriuationes consumitur: multa.n. loca & reposita irrigat, Lycum & lordanem mercibus nauigant: praesertim Aradii pars camporum prima a mari macras uocatur: & macra campus in quo possidonius sncribit uisum fuisse serpentem mortuum iugeri londitudine: crassitudine tanta: ut equites ex ultraque parte astantes se inuicem intueri non possent: hiatu autem tanto: ut hominem equo insidientem recepit. Exuuiarum squamam quamlibet: clipeo maiorem. Post macram est massyas habens montana quaedam in quibus est chalcis tanquam massyae arx: eius initium est laodicea: quae apud libanum est.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
