# Strabo de situ orbis 546.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 546.5 to 546.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/546.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/546.5

Sidoni multarum atque optimarum artium magistri phibentur: quod etiam poeta declarat: Ad haec optimi circa Astronomia & Arithmeticam philosophi: qui a computatione & nocturna nauigatione initium habuere: utrunque .n mercatorium & nauale est: quemadmodum aegyptiorum inuentum geometria phibetur: ab agrorum dimensione: quam faciunt quum nilus auctus terminos confundit: quae ratio ab aegyptiis ad graecos emanasse creditur: a phoenicibus uero Astronomia & Arithmetica. Nunc quoque & omnis reliquae philosophiae copia maxima: ab his ciuitatibus sumi potest. Ac (si possidonio credendum est) antiquum de Atomis dogma Mochi est hominis Sidonii: qui ante troianas res fuit. Sed omissis antiquis nostro tempore ex Sidone philosoph illustres fuere: Bethus: cum quo nos Aristotelica philosophati sumus. Item Diodorus eius frater. Ex ty ro fuit Antipater: & paulo ante nos Apollonius: qui librorum & philosophorum a Zenone profectorum: tabu lam aedidit. Distat tyrus a Sydone non plus quam, costadiis, inter eas est oppidum nomine Auium ciuitas: postea apud tyrum annis elabitur. Post tyrum est antiqua tyrus, xxxistadiis distans, Postea Ptolemais magnac uitas: quam prius Acam nominabant. Ea persae receptaculo contra aegyptios utebantur Inter hanc & tyrum est littus aggerosum: quod uitariam arenam fert: quam dicunt hoc in loco non fundi: quum uero Sidonem delata sit: fulionem recipere. Sunt qui dicant Sidonios uitrariam arenam habere: susioni aptam: quidam autem omnen ubique fundi. Ego a uitrariis Alexandriae audiui quandam terram uitrariam esse: in aegypto sine qua sumptuc sa quaedam: & multorum colorum opera perfici nequirent: quemadmodum & alia aliis misturis indigent. Ac ro mae multa: & ad colores & ad operum facilitatem inueniri: quemadmodum in iis quae Chrystallina uidentur: ubi & aerenum Catinum cum operculo emere est. Tradunt mirum quendam casum: & ex iis quae raro contin gunt in littore accidisse: inter tyrum ac prolemaidem. Nam quo tpare ptolemaici proelium cum Sarpedone im peratore gerunt: hoc in loco fugam insigni facta: pelagi affluxus inundationi similis fugientes obruit: atque alios in pelagus rapuit & assumpsit: alios in locis concauis mortuos reliquit. Sed quum iterum refluxus suc cessisse: corpora detexit: atque ostendit inter pisces mortuos promiscue iacetia.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
