# Strabo de situ orbis 546.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 546.9 to 546.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/546.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/546.9

Talia circa Casium apud Aegyptum contingunt ubi terram contractu quodam celeri: atque simplici in alteram partem transfertur & decidit: ut pars eius in sublime eleuata mare impellat: pars deorsum subsidat: qua conuersa rursum locus pristinam sedem acipiat: atque nonnunquam permutatio quaedam fit: nonnunquam uero minime: qui motus quibusdam fortasse circuit bus innexi continentur: nomini incognitis. Scilicet & haec de Nili excrescentiis dicuntur: diuerso modo factis & incertum ordinem habentibus. Post Acam est Stratonis turris: quae stationem habet. Inter has est Car melus mons & praeter oppidorum nomina nihil aliud: ut Sycaminorum ciuitas: & bubulcorum & crocodelo rum ciuitas: & huiusmodi alia, Postea est ingens silua: postea lope iuxta quam aegypti ora myrum in modum fle ctitur ad aquilonem: prius ad orientem extensa. Hoc in loco nonnulli Andromedam ceto expositam fabulis tradide re. Nam locus satis aeditus est: unde dicunt ab eo hierosolyma conspici ludaeorum metropolim. Atqui & lu dei portu hoc utuntur: usque ad mare descendentes. Sed portus latronum scilicet receptatula sunt: horum fue re & Silua & Carmelus Atqui locus hic adeo hominbus abundauit: ut ex lamina proximo uico & circum uicinis habitationibus.xl. hominum millia armarentur. Hinc in Casium qui pelusio proximus est: sunt pauloplura.x.millibus stadiorum: & alia, cec. Pelusium usque. Inter haec est gadaris: quam Iudaei sibi uendicaue runt: postea Azotus & Ascalon. lannia Azoto & Ascalone distat, cofere stadiis: Ascalonensium regio prae cipue caepas fert oppidum sane non magnum est. Hinc Antiochus philosophus fuit pauloante nos: Ex ga daribus fuit Philodemus epicurus & Meleager: & Memippus cognomento Spudogeloeus: & Theodo rus orator: qui aetate nostra uiguit. Postea est gazeorum portus: & paulo ulterius ad septem stadia ciuitas quae olim illustris fuit: ab Alexandro autem euersa non habitatur: ex hoc loco dicitur esse mille & cc.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
