Latin
549.1 to 549.4
Strabo, Strabo de situ orbis 549.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam aethiopum quidam aegyptum inuadens: non interitu: sed nasi mutilatione: maleficia coercens: ut perper oris de formitatem: peccare deinceps non auderent. In his locis habitauit. Regio quae Gazam sequitur: sterilis &are nosa. Eiusmodi est: quae ulterius Sirbonidem lacum secus mare succedentem habet &paruum quendam adi tum: in medio relinquentem: usque ad id quod eruptio appellatur eius longitudo est, cofere stadiorum: Ma xima latitudo. L. Eruptio ipsa obruta est: postea est regio eadem longitudine huic continua in Casium: atque inde pelusium. Casius est mons quidem accumulatus in promontorii modum: aquarum inops, eo magni Pompeii corpus iacet: &louis casii templum: &non procul inde magnus iugulatus fuit: &ab aegyptiis colo interemptus: postea est uia quae pelusium defert: In ea sunt Gerra &id quod Chabriae uallu appel latur: &uorago pelusia proxima: a nilo facta cum ea loca palustria: &natura concaua sint: ac phoenicia quod dem est huiusmodi. Artemidorus dicit ab Orthosia pelusium esse stadiorum tria millia &sexcenta. l. in sinum se inferenti. A Melenis ciliciae ac Syriae mille &nungenta: hinc in Orontem. Lac. xx. postea Orthosiam usque milleac, c. xxx. Iudeae extrema occidentalia Casio proxima: Idumaei tenent &lacus. Idumaei qui dem Nabatei sunt qui orta seditione inde egressi: ac ludaeis inhaerentes: eisdem legibus communicauerunt. Ad mare autem Sirbonis &continua regio loca plurima occupant usque hierosolyma quae sunt mari uicima: dictum est, naea ab lopes portu conspici: atque haec quidem septentrionalia sunt omnia magna ex parte: a mistis gen tibus habitata aegyptiis: Arabibus: &phoenicibus: Nam tales sunt qui galileam habent &hiericuntem &philadelphiam: &Samariam: quam Herodes sebastam nominauit. Cumque misti homines sint fama quae plurimum obtinet: de rebus creditis circa hierosolymorum templum asserit aegyptios fuisse eorum proge nitores qui nunc Iudaei appellantur: nam Moses ununs ex aegyptiis sacerdotibus: cum partem quandam regionis haberet ac moleste feret eorum instituta: Hinc eo commigrauit discessere cum eo multi: quibus diui na curae erant. Docebat. n.