# Strabo de situ orbis 550.6-9

Strabo, Strabo de situ orbis, 550.6 to 550.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/550.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/550.6

Longitudie pau lo plurimi, co,stadiorum: profunda & grauissima aqua: ut urinatores in eo innatare non possint: uerum qui tenus umbilico in eum procedit mox extollitur: plenus est bitumine: quod e medio fundo temporibus inordia tis: cum builis quasi feruentis aquae efflatur. In summo autem incuruatus: montis speciem praebet fauillae mul tum emittit: fumosus & aspectu ater aeri: & argento & nitidis ac tersis omnibus rubiginem inducit usque ad aurum: unde cum uasa situm contrahunt: iam accolae intelligunt bituminis cruptionem incipere. Ac sese Bitumen arundineis ratibus: ad id inqrendum accigunt. Bitumen est terrae gleba quae a calore liquefacta efflatur atque diffundit: rursumque in glaciem fortissimam ab aqua frigida immutatur: qualis est lacuum aqua un de & sectione & incisione opus est. Id postea in summo fluitat: perper eam naturam qua diximus ingredien tem nec innatare: nec immergi posse: sed attoli, Ratibus autem adnauigantes: quantum quisque uult: referunt: Ac de bitumine quidem haec dicimus. Possidonius dicit: quod eum accolae magici homines sint: intantationes quasdam faciunt: & lotia & alios huiusmodi fetidos humores inspergunt: atque exprimunt: quibus bitumen coagulatur: postea incidunt nisi aliqua lotii uis sit: qualis eorum qui calculos in uexica habent. Nam Chrysocoletiam ex pueri lotio chrysocolla conficitur: ac in medio quidem lacu: iure huiusmodi res accedit. Ignis .n. ac bituminis fonas: ac multitudo in medio est quanquam & flatio sit inordiata: quoniam ignis motus: ordinem non habet nobis manifestum: quemadmodum & multorum aliorum flatuum. Talia etiam apud Apolloniam epiroticam eueniunt. Quod autem regio ignea sit: per multa alia signa afferunt. Nam & petras asperas exustas cir ca Moasadas ostendunt & multis i locis praerupta & terram cinerulentam & picis guttas ex petris distil lantes: & flumina ferido odore efferuentia: & habitationes passim euersas ut iis fidem adhibeant: quae ab indigenis praedicantur: quod in hoc loco.xiii. urbes olim habitantur: quarum Metropolis Sodoma: ad Sodoma huc. lxistadiorum ambitum seruet: & quod ex terrae motibus: & ignis afflatu: & aquis calidis: & bituminosis: & sulfureis lacus eruperit: & quod petrae igniferae factae sint: & urbium aliae absorptae: aliae ab iis: quitumque fuge re potuerunt derelictae.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
