Latin
552.1 to 552.4
Strabo, Strabo de situ orbis 552.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
septentrionale latus: faciunt antedicta deserta otientale persicus sinus: occidentale? Arabicus Austra le: mare magnum: quod extra utrumque sinum est. Idque totum mare rubrum uocatur: persicus itaque sinus persicum mare appellatur. De quo Eratosthenes ait: os eiuns adeo angustum esse: ur ex Armozo Carmaniae promon torio: arabiae pars conspiciatur: quae est macis proxima. Ab ore autem ora quae a dextris est: tum curua sit: a principio quidem: a Carmania paululum orientem uersus: postea ad Austrum uergit: postea ad occidentem usque ad euphratis hostia: &Teredonem: complectitur autem &Carmaniorum oram &persarum &Susianorum &ba byloniae partem: quae. x. milium fere stadiorum est: de quibus iam ante diximus: Hinc protinus usque ad os: alia totidem stadiam sunt: ut traditum dicunt ab antisthene Thasio: quicum Nearcho nauigauit ut perspicuum ex his sit: mare hoc paulo minus esse: mari euxino. dicunt etiam illum dicere quoniam sinum cum classe circumnauigauit: quod a Teredone deinceps continentem a dextris habenti praeternauigatio insulam Icarium in fronte habet &Apollinis templum in ea sanctum &taurupolae oraculum: &quod praeter nauiganti Arabiam ad duo milia &cecc. stadia in interiore sinu urbs iacet nomine gerra: quam caldaei tenebant: a babyloni profugi loca falsa: &domos ex sale habitantes quas cum salis squammae: perper solis ardorem sepatatae: continue cadunt: crebro aquis aspergant: atque eo pacto continuant parietes. Haec urbs. cc. stadiis a mare distat. Gerrei frequentius pedestri itinere Arabum merces: &aromata mercantur. Aristobolus diuersas sentit Gerreos frequentius in babyloniam ratibus mercatum ire: Atque inde per cuphratem Tha psum cum mercibus adnauigare: postea quo libeat pedestri itinere deferri: Nauiganti ulterius sunt aliae insuiae. Tyrus: &Aradus quae templa phoeniciis similia habent. Dicunt qui in eis habitant. Insulas &urbes: quas phoenices eodem nomine habent: suas esse colonias. Distant hae insulae a Teredone. x. dierum nauigatione: a promontorio uero: quod est in ore apud macas: diei nauigatione.