# Strabo de situ orbis 552.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 552.9 to 552.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/552.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/552.9

node parte septentrionali ad deserta: quae inter foelicem Arabiam & Coelosyrios & ludaeos est: usque ad Arabici sinus recessum: quod ab heroum urbe: quae est ad Nilum: recessus arabici sinus: Naba team petram uersus usque babylonem: stadia sunt, v.milia: & sexcenta. Ac tota quidem ad aestiuales ortus est: per adiacentes Arabum gentes nabateos scilicet chauloteos: & Agreos ultra quos & soelix Arabia: ad xii. millia stadiorum ad austrum exposita usque in Athlanticum pelagus. Incolunt eam primi post Syros: & Iundaeos: homines agricultores. Post hos region est arenosa & sterilis: quae palmas haber multas & Acantos & myticam: & fossiles aquas: quemadmodum gedrosia: eam arabes scenetae Camelorum pastores habitant. Vitima uero Austrum uersus contra aethiopiam assurgentia aestiuis hymbribus tanguntur & bis seruntur: quem admodum India: habent etiam fluminaquae in campos & lacus absumuntur & cum caeterorum frunctuum: rum etiam linificii abundantia est: pecorum quoque omnium copia exceptis equis: mulis: & porcis. Auium etiam omnium praeter anseres & gallinas. Ac ultima quidem regio de qua ante diximus: a quattuor maximis nationi pus inhabitatur. A mineis: qui in parte sunt: rubrum uersus maxima eorum ciuitas Carna. Hos sequuntur Sabaei: quorm metropolis est mariaba. Tertii sunt Cattabanenses: qui ad angustias: & Arabici sinus transitum descen dunt. Eorum regio dicitur Tamana. Ad orientem in primis sunt Charthanotitae urbem Chabatanum habentes: ea rum quaeque sub suo principe est & foelices sunt & optimas templorum ac regiarum constructuras habent: domicilia uero lignorum compage aegyptiacis similia: & plus regionis occupant: quattuor praefecturae: quas nomos uocant: quam aegyptiacum delta succedit. apud eos in regno: non filius patri: sed qui primus e no bili genere post constitutum regem nascitur. Nam simulac aliquis in imperio constitutus est: omnes nobilium uirorum uxores pregnantes conscribuntur: & custodes apponuntur: qui obseruent quae prima peperit. Nam eius filius ex lege assumitur: & ad regni successionem regaliter educatur. Cartabania thus gignit. Chatramoriti ca myrram & tum haec: tum alia aromata mercatoribus praeponuntur: qui ad eos ex elanis meneam ueniunt in diebus. Ixx. Elana urbs est in altero recessu Arabici sinus: qui apud gazam est nomine Elaniticus: quemadmodum iam diximus. Gabei in Chatramotiticam in diebus.xi. proficiscuntur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
