# Strabo de situ orbis 553.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 553.1 to 553.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/553.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/553.1

Arabici sinus latus quod secus Arabiam est: ab elanitico recessu incipiendo (ut alexander & Anaxicrates scripserunt) . xiiiim illia stadio rum comphendit: quemadmodum saepe dictum est, quod uero Troglidyticam uersus est in dextra parte na uigantibus ab Heroum urbe usque ad elephantum uenationem: & Ptolemaidem: stadiorum. ix. millia ad meridiem & paululum ad orientem. Hinc usque ad angustias circiter quattuor millia: & quingenta magis ad orientem. Angustiae aethiopiam uersus a promontorio fiunt quod dira nominatur: & oppidum eodem nomine: quae loca ab Ichthyophagis habitantur. Dicunt hoc in loco sesostris aegyptii columnam esse quae sacris litteris transitum eius significet. Is .niprius uidetur aethiopiam Troglodyticamque subegisse: postea in Arabiam transgres sus: Inde Asiam omnem permeauit: quapropter multis in locis Sonsestris uallum appellatur: & aegyptiorum deorum templa inueniuntur ab eo constructa. Angustiae dirae proximae, in lx, stadia contrahuntur, nunc ue ro non hae dicuntur angustiae: sed ulterius nauiganti: ubi traiectus est inter continentes, ccifere stadiorum Ac sex quidem insulae inter se continue transitum implentes: ualde angustas nauigationes reliquunt per quas merces ultrocitroque ratibus transuectantur: atque has angustias uocant: post insulas deinceps in si num se inferenti est nauigatio secus Miriferam regionem ad meridiem atque auroram: usque ad eam quae cina momum fert ad. V. milia stadiorum. Vitra hanc negant quenquam hactenus profectum. Et in ora quidem urbes esse: non tamen multas. In mediterranea uero multas: & optime habitatas. Ac de arabia quidem haec ab Eratosthene dicuntur. his ea sunt addenda: quae & alii ea de re tradiderunt Artemidorus scribit Arabicum promontorium dirae oppositum Acilam uocari. Circa Diram eos habitare qui glandes curti sunt. Tum ab Heorum urbe nauiganti iuxta troglodyticam philoteram esse a sorore secundi ptolemaei appella tam satyri opus qui ad Troglodyticam & elephantum uenationem perscrutandam missus est: deinde aliam urbem Arsionem: deinde calidarum aquarum exitus: quae amarae ac sallae ab Exielesa quadam petra in mare emittunt non procul mons quidem est: rubrica plenis in campo situs: deinde muris stationem & ueneris sta tionem: uocari autem portum magnum ingressu admodum flexuoso.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
