# Strabo de situ orbis 553.10-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 553.10 to 553.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/553.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/553.10

Reginam habent sub qua est meroe: insula his locis uicina: & in nilo sita. Vitra meroen est alia quaedam insula in flumine non lange admodum: quam hi ipsi profugi inhabitant. Ameroe in hoc mare est iter dierum.xv.homini expe dito, Circa meroen Astaboras: & Astapas influunt. Haec flumina Rhizophaei accolunt: qui etiam Elij uocantur: propterea quod ex adiacente palude euulsis radicibus Massulas conficiunt: & ad solem coctis uescuntur. Haec loca leones alunt: qui sub canis exortum a maximis culitibus hinc expelluntur. Sunt etiam spermophagi non procul: qui deficientibus seminibus pomis nutriuntur: ea conficientes quemad modum Rhizophagi radices. Post eleam sunt Demetrii speculae: & cononis arae. In mediterranea ue ro maxima Indicarum arundinum multitudo nascitur. Ea coracii regio appellatur. Fuit etiam Ende ra quaedam interius gymnetarum hominum habitatio: qui arcu & arundineis sagittis praeustis utuntur. Hi frequentius feras ab arboribus sagittant: nonnunquam etiam a terra. Maxima est apud eos siluestrium boum multitudo ex horum & aliarum ferarum carnibus uitam trahunt. Quum uero nihil capiunt sicca co ria prunis assantur: iis pro cibo utuntur. Mos est apud eos sagittandi certamen adolescentulis praeponere. Post Cononiis aras est portus melius ultra quem est castellum: & uenationes plurimae, postea an tiphili portus supra quem sunt Creophagi glandes curti: & eorum mulieres iudaice excisae: supra os quasi ad meridiem sunt Cynamolgi: qui ab indigenis agrii appellantur. Comati & Barbati. Hi canes

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
