# Strabo de situ orbis 556.10-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 556.10 to 556.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/556.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/556.10

In hac ora usque ad Pytholai promontoria sunt duo ingentes lacus: alter aquae salsae: quem mare dicunt: alter dulcis qui hippopotamos alit: & Cro codilos. Circum labra uero pariunt: atqui & Ibes in hoc loco conspiciuntur. Circa pytholai promontu rium iam sunt homines integri corporibus: post hos est regio thurifera: in qua promontorium est quod sacrum populetum habent. In mediterranea est regio quaedam fluuialis, quae Isidis dicitur: & alia quaedam Nilus: Ambae myrram & thuriferas arbores innatas habent. Est etiam piscina quaedam: quae montanis aquis impletur. Postea leonis uicus: & Pythangeli portus. Sequens regio perseudocasiam fert. Ac demum complures fluminum re giones sequuntur: quae thus habent: & phloeum: usque ad eam quae cinnamomum fert: flumen quod hanc diri mit phloeum multum gigni: postea est aliud flumenn & daphnus portus & fluuialis regio: quae Apollinis dicitur: & thus habet & myrram & cinnamomum: quod plurimum in locis semotioribus uiget. Postea elephas mons in mare expositus: & fossa & Psygmum portus ingens: & Cynocephalorum aquatio & au stri cornu: ultimum huius orae promontorium. Quu uero ad meridiem deflexit: negat se ulterius portuum aut aliorum locorum descriptionem habere: quod incognita sint: tamen insequenti ora sunt columnae & arae py tholai & Lichae & Pythangeli: & leonis & charimontisper oram notam a dira usque ad austri cornu. Ipsa uero distantia ignota est: haec regio elephantis abundat & leonibus qui formicae uocantur: & genita lia sursum uersa habent: & colore aureum nudiores arabicis, Fert etiam pardales fortissimas & Rhino cerotes: qui(ut Artemidorus ait) longitudine parum ab elephantis exceduntur: quod Alexandriae uidisse se affirmat se fere etiam quantum ad altitudinem: eius autem quem nos uidimus color nos buxo sed Ele phanti similis erat: magnitudo uero tauri forma apro proxima: praesertim quantum ad rictum praeter na sum qui cornu quoddam est recuruum: omni esse durius: eo pro armis utuntur: quemadmodum aper denti bus: habet etiam duo cingula tanon draconum uolumina: a dorso usque ad uterum circumeuntia: alterum iubam uersus: alterum ad lumbum, nos haec de eo dicimus quia nobis uisus est.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
