# Strabo de situ orbis 560.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 560.9 to 560.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/560.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/560.9

His fretuns gallus exercitum duxit: sed a Syleo nabateorum legato deceptus est: qui se iter monstraturum: & in omnibus fauturum pollicitus omnia insidiose fecit: nam nenc tutum iter: nec expeditam nauigationem exhibuit: sed per auia: & longos anfractus: & loca omnium indiga: & importuosa ducens: uel occultis cautibus: uel coenosis stagnis obiecit: sed praecipue maris affluxus: ac refluxus eos parturbauerunt: atque id maxime in initio erratum fuit: quod longa nauigia confluxerunt nullo nec presenti nec futuro nauali proelio. Nam nec terra ualde bellaces sunt Arabes sed caupones potius: ac mercatores nec etiam mari. Ille uero ad octoginta dicrota aedificauit: & triremes: & phaselos iuxta cleopatridem: quae antiquae nili fossae proxima est: & cum falli non putaret: fabricatus est. cac triginta nauigia: quae supellectilem ferrent: quibus nauigauit: ducens peditum Romanorum ex his qui in aegypto erant & sociorum circiter decem millia: quibus iudaei quingenti: & nabatei mil le cum Syleo erant. Tandem multa perpessus: quintodecimo die in Album uicum peruenit maximum nabateo rum emporium multis nauigiis amissis: quorum nonnulla cum ipsis hominbus nullo bello: sed ob nauigandi difficultatem periere. Id sylei improbitas fecit nauigantis terraestri itinere in album uicum exercitum duci posse: in quem ac etiam ulterius mercatores tanta camelorum & hominum multitudine tutum & copiosum iter ex petra in alteram petram peragunt ut nihil ab exercitu differant: quae iccirco eueniebant: quia rex Obodas nihil de conibus rebus praesertim bellicis sollicitus erat: quod omnibus Arabum regibus commune uirium est: Omnia enim sub Sylei legati potestate erant. Is omnia dolo struens quaerebat (ut ego quidem existimo) regionem peruidere: & urbes & gentes aliquas capere opera ro seque rerum dominum efficere.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
