# Strabo de situ orbis 561.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 561.9 to 561.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/561.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/561.9

Qui ex eadem gente sunt regnant: & caeteros magistratus obeunt quae possiderunt: omnibus cum sanguineis sunt communia: sed natu grandior dominus est. una omnibus uxor est: qui prior ingreditur posito ante lanuam baculo cum ea con greditur. nam in morem habent ut quisquis baculum gerat: ea tamen cum grandiore pernoctat quapropter omnes omnium sunt fratres: coeunt etiam cum matribus: adulter capite plectitur. Adulter uero ex alio genere est. Sed huiusmodi quiddam narratur regis cuiusdam filia mira pulchritudine: quum fratres. xv. haberet: qui omnes eam misere adamarent: & propterea alius post alium continue ad eam ingrederentur iam defessa rem huiusmo di machinatur: baculos facit baculis eorum psimiles: & quum quisque ab ea exiret continuo baculum aliquem similem ante ianuam ponebat: & paulo postalium considerans ne qui esset ingressurus: illi similem haberet quum itaque aliquando omnes in foro essent: unus ad portam accedens & baculum uidens putauit ex hoc aliquem intus cum ea esse ex eo autem quod fratres omnes in foro reliquisset: adulterum suspicatus est: currens ad patrem atque huc eum adducens conuictus est sororem falso criminari. Nabatei quidem continentes sunt: & rei parien dae: atque conseruandae intenti, quare qui opes suas imminuit: publice mulctatur: qui auget honore afficitr & cum pauci apud eos seruiant: frequentius consanguinei ministrant: uel alter alteri uel quisquis sibi ut etiam hic mos ab reges perueniat. Conuiuia faciunt per tredenos cuique conuiuio bini adsunt: qui musicam exercent. Rex in apparatu maximo multa continue conuiuia celebrat. nemo supra duodena pocula bibit: alio atque alio aureo poculo, & adeo rex popularis est: ut ad id: quod ipse sibi ministrat: etiam aliis ministret. Saepe etiam apud populum poenas dat: nonnunquam in eis uitam inquiritur: domus sunt ex lapide sum ptuoso. Vrbes sine moenibus: nam in pace degunt: regio omnium ferax: praeter oleum utuntur oleo Sesami no. oues sunt albae boues magni equos non habent: sed cameli implent eorum officium.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
