# Strabo de situ orbis 565.1-5

Strabo, Strabo de situ orbis, 565.1 to 565.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/565.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/565.1

Vnde iterum atque iterum mensusari oportebat: undem ab iis geometriam ortum credunt habuisse: quemadmodum con putandi scientiam & arithmeticam a phoenicibus perper mercaturas: & quemadmodum uniuersa regio in tris aequas partes diuisa est: ita & multitudo quae in quaque praefectura est: tanta est circa flumen solicitudo: ut naturam diligentia exuperet. Nam cum regio natura multum fructum afferat: irrigata plurimum affert: Na tura,n, & majus nili incrementum plus terrae irrigat: sed saepe diligentia naturam supplet deficientem tu tantum terrae in minoribus nili excrescentiis irrigetur: quantum in maioribus per fossas aggere quare ante petronii templa tunc maxima ubertas erat: quum nilus ad quartum ac decimum cubitu ex crescebat: quum uero ad octauum cresceret: fames & penuria eueniebat: quum uero ille regioni imparet & duodecimum cubitum tantum nilus implesset: maxima fames fuit, & cum octauum solum aliquando implesset: famen nemo sensit: atque ordo quidem talis est. Sequentia uero iam dicemus, nilus ab ultimis aethiopiae finibus recta fluit ad septentrionem usque ad eum locum: qui delta appellatur: ubi tanquam a uertice quodam scissus (ut Plato inquit) huc locum effecit: trianguli uerticem latera uero trianguli fluenta: quae ex utraque parte & usque ad mare descendunt. Alterum ad dextram pelusium uersus: Alterum ad sinistram in canopicum mare & proximum heraclium. Basim autem maritimam oram: quae inter pelusium est atque he raclium: quare insula mari: duobus nili fluentis facta est: & delta nominatur: perper figurae similitudi nem: locus qui ad uerticem est eodem nomine uocatur: propterea quod dictae figurae initium est. Viens quoque qui ibi est: Delta nominatur. Duo itaque sunt nili hostia. Alterum pelusiacum: Alterum canopicum & heracleoticum. Inter quae alia, v. hostia sunt metione digna: alia uero tenuiora permulta. Aprimis . napartes quaedam obruptae: & in totam insulam dispertitae: multos riuulos insulasque fecerunt: ut tota sit nauigabilis fossis in fossas alias diuisis: quae tanta facilitate nauigatur: ut nonnullae testaceas scaphas habeant insula trium millium fere stadiorum ambitum comprehendit. Habitant eam quoque totam interius: & inferiora loca cum fluuialibus quoque regionibus: quae ex aduerso ipsi Delta positae sunt. In nili incrementis to ta undis obruitur: praeter habitationes: hae namque in naturalibus quibusdam cumulis: uel aggeribus sitae sunt: tam urbes maxime: quam uici quae a longe insularum speciem praebent. Aqua in aestate ultra quadragesimum diem permanet: postea paulatim decrescit queadmodum creuit. In diebus.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
