Latin
565.6 to 565.9
Strabo, Strabo de situ orbis 565.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Ix omnino campus deudat atque exiccatur: &quo citius exiccatur: eo citius &aratur: &seritur &celerius apud eos: q maiores aestus ha bent eodem modo regio supra Delta itrigatur nisi quod nilus quattuor millibus stadiorum per unum alue um recta delabitur sicubi insula non occurrat: est quibus eam praecipua est: quae heracleoticam praefecturam compre hendit uel sicubi deuertigium aliquod fiat: per canalam frequentius in magnum aliquem lacum: uel regionem: quam irrigare possit: quemadmodum is: qui arsioniticam praefecturam facit &moeridis lacum &qui in mareotim re fundunt, &(ut breui colligam) solum ultima fluuialis regio ex utraque nili parte aegyptus est: quae raro usquae eccistadiorum continuam latitudinem obtinet quae quidem habitetur. Ab aethiopiae montibus incipiens usque ad ipsius Delta uerticem: quare manui cuidam expansae persimilis est. Diuertigiis magna ex parte in lon gum exeuntibus, Figuram uero fluuialis regionis &terrae quam dico montes efficiunt: à locis Syrne proximis deducti: ex utraque parte usque ad aeygptium pelagus, nam quantum extenduntur ii &inter se distant: tantum flumen diffunditur: &contrahitur: ®ionem habitabilem diuerso modo figurat. Regio uero supra montes magna ex parte inhabitata: quare antiqui coniectura posteri etiam uisu ipso cognoue runt: Nilum ab aestiuis hymbribus augeri: cum superior aethiopia in ultimis montibus dilueretur. Hymbribus autem cessantibus: paulatim inundationem cessare: quae res iis maxime liquuit: qui in Arabicum sinum nauigarunt: usque in cinnamomi regionem: &iis qui ad elephantium uenationem missi fuerunt: &si quae aliae necessitas ptolemaeus aegypti reges impuleruntr: ut homines aliquos eo mitterent: iinatalia curabant. Is praecipue cui cognomento sit Philadelphus cognoscendarum rerum studiosus: qui perper corpo ris imbecillitatem semper noui aliquid perquirebat: in quo sese traduncerent atque oblectaret. Antiqui ant reges non multum haec curauerunt: quanquam tum ipsi sapientiae dediti essent: tum sacerdotes cum quibus plumrimum uiuebant: ut perper hoc magnopere sit admirandum: &proterea quod Sesostris totam aethiopiam permea uit: usque ad cinnamomi regionem: &adhuc quaedam eius monomenta extant: &columnae &epigram mata, Cambyles quoque egypto occupata: cum aegyptiis usque in meroem progressus est: &nomen urbi &in sulae ab illo impositum ferunt: meror sorore ibi mortua: alii eam uxorem fuisse tradunt. Nomen itaque ob honorem mulieris loco dedit.