Latin
568.1 to 568.4
Strabo, Strabo de situ orbis 568.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vter autem ab utro sutripuerit apud Ammonem inueniri posset, Eudorus aristonem culpa esse dicebat: &profecto ipsum dicendi genus potius erat Aristonis, Antiqui itaque id solum aegyptum uocauere: quod habitatur: &a Nilo irrigatur: a locis Svene proximis incipientes usque ad imare: posteriores uero ad hoc usque tempus omnes fere orientales partes assumpserunt: quae inter Arabi cam sinum sunt atque nilum. Ab occidente uero loca usque ad Abales. In ora maritima ab hostio canopico usque ad eum locum qui Catabathmus dicitur: &ea quae Cyraenei tenent. Nam ptolemaici reges qui Cyrenaicam tenuere: adeo quondam poluerunt: ut eam ab aegypto cyproque separarent. Romani qui postea successerunt: illorum prouintiam aegyptum iudicantes in iisdem finibus seruauere, Aegyptii Aebases regiones uo cant habitatas: &maximis desertis circundatas: quasi quasdam pelagi insulas: quod frequens est in libya. Harum tres sunt aegypto finitimae: &ei subditae. Atque haec &eius uirtutes mox prosequemur &quoniam maxima huis operis pars ac principalissima est Alexandria: &quae ad eam pertinent: hinc incipiendum est. Maritima itaque ora a pelusio usque ad canopicum os: ad occidentem nauiganti est mille fere &ccc. stadiorum quod &basim ipsius Delta diximus. Hinc in pharum insulauc, &l. Pharus insula quaedam est oblonga: quae continenti adiacet: Bicipitem ad ea portum faciens. Nam quum littora regio sit sinuosa: duo pro modn toria in mare emittit: Inter quae insula iacet quae portum claudit. Ei namque per longum obiicitur. Ex phari pro montoriis orientale magis continentem &oppositum sibi pro montorium attingit: &Acrolochias uocatur: quod portum efficit aere optimo: Accedit quod in intermedio freto petrae sunt: partim aquis oprtae: partim emi nentes: continue occurrentem ex pelago fluctum exaspantes. Ipsumque insulae promontorium est petra quaedam mari circumluta: quam turrim habet multis tabulatis excelsam: &albo lapide mirifice structam eodem nomine quo insula. Eam Sostratus Gnidius regum amicus posuit ob nauigantium salutem: ut epigramma declarat: ut Sostratus gnidius Dexiphanis filius: diis seruatoribus pro nauigantibus. Nam quum ora ex utraque parte importuosa: &humilis esset: &cautes &breuia haberet: signum aliquod necessarium fuit: altum &clarum quo nauigantes ad portus ingressum dirigerentur. Occidentale etiam hostium quaquam non tutum ingressum hbent.