# Strabo de situ orbis 568.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 568.5 to 568.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.5

non tamen tanta indiget prouidentia: sed hoc alium portum efficit: qui Eunosti dicitur: atque hic ante fos sum & clausum portum iacet. Nam qui ex dicta turri ingressum habet: is maximus portus est. Hi uero continui in secessu illo quie vii. stadium appellatur aggere ab eo dirempti adiacent. Agger autem est pons quidam a continenti in insulam. Ad occidentalem eius partem porrectus duos tantum aditus relinquens in eunosti purtum atque ipsos sponte iunctos: quod opus non modo pons erat in insulam: sed etiam aquaeductus quum habitaretur. Nunc diuus Caesar eam in alexandrino bello: nam cum regibus erat: desertam reddidit: pauci tamen nautae iuxta turrim habitam. Ac maximus quidem portus ad id: quod & natura & aggere bene clauditur profundus est adeo ut maxima nauis sarmento teneatur. Atque in portus complures scinditur: primi quidem aegyptiorum reges iis contenti quae habebant: nec ualde accersitis aliunde rebus indigentes & ab omnibus na uigantibus accusabantur praesertim a graecis. Depopulatores.n. erant: & alieni appetentes perper soli tenuita tem huic loco custodiam imposuerunt: iubentes: ut quosque arcerent: atque is habitandam dederunt eam quam rhaco tis appellabatur. Ea nunc alexandriae pars est: naualibus imminens: tunc uicus erat: quae uero uico proxima erant: bubulcis tradidere: qui etiam externos arcerent quum Alexander eo uenisset: loci opportunitate perspecta statuit urbem ad portam collocare. Opulentiae quae postmodum urbi secuta est: signum referunt: quod in fabricae designatione contigit. Nam quum architecti ambitus lineam gypso designarent: & aduentante rege terrae defecisset: qui farinam operariis dispensabant: partem illis praebuere: qua uias in plures diui serunt: atque id (ut mihi uidetur) in bonum omen acceptum est opportunitas quidem multiplex est: nam duo maria locum undique alunt. Alterum a septentrione: quod aegyptium dicitur: Alterum a meridie quod mariae lacus: mareotis appellatur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
