Latin
568.9 to 568.11
Strabo, Strabo de situ orbis 568.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc nilus multis fossis tum e superioribus partibus: tum elateribus adauget per quae multo plura importantur: quam e mari quare portus qui in sacu est: ditior est maritimo: quae hat exportant ex Alexandria plura sunt: quam quae importantur: quod qui alexandriae fuit: &Dicearchiam exercuit pro be tenet cum onerarias naues uiderit: &uenientes &recedentes: quanto grauiores ac leuiores ultro citroque nauigent: ac diuitias: quae ex utraque parte &in maris: &in lacus portum aduehuntur: aeris temperies accedit: quae idcirco contingit quod ea utrinque alluitur: &nilus incrementa commode fa cit. Nam caeterae urbes quae ad lacus sitae sunt grauem &aestuosum aerem in aestiuis ardoribus sen tiunt. Nam propter euaporationes a sole factas cenum in lacuum labris concreatur unde lutoso hu more exhalato aer morbidus attrahitur: quod est pestis initium Alexandriae uero incipiente aestate nilus auctus auget etiam lacum: &nullum cenum reliquit: a quo nullus malignus uapor consurgat Tum etiam etesiae a borealibus partibus: &pelago flant: quare Alexandrini optime aestatem agunt. Vr bis situs clamydis figuram habet: cuius lateraque in longum tendunt circumalliantur. xxx. fere stadiorum diametro: latera uero quae in latum sunt: Isthmi obtinent: per. vii viii, ue stadia: quorum uterque hinc mari: illinc lacu distinguntur. Ac tota quidem urbs uiis distincta est: quibus &equi &currus agi possint: sed duabus latissimis quae plus iugero expanduntur: &sese medias ad rectos angulos secan: ciuitas publica fana pulcherrima habet: ®ias: quae quartam tertiamue totius ambitus partem occupant. Nam regum quisque: quemadmodum publica deorum dona aliquo ornamento decorabant: sic &ad eas quam factae erat regiam aliquam aedificabant: ut nunc portae illud uere dici possit.