# Strabo de situ orbis 568.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 568.9 to 568.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.9

Hunc nilus multis fossis tum e superioribus partibus: tum elateribus adauget per quae multo plura importantur: quam e mari quare portus qui in sacu est: ditior est maritimo: quae hat exportant ex Alexandria plura sunt: quam quae importantur: quod qui alexandriae fuit: & Dicearchiam exercuit pro be tenet cum onerarias naues uiderit: & uenientes & recedentes: quanto grauiores ac leuiores ultro citroque nauigent: ac diuitias: quae ex utraque parte & in maris: & in lacus portum aduehuntur: aeris temperies accedit: quae idcirco contingit quod ea utrinque alluitur: & nilus incrementa commode fa cit. Nam caeterae urbes quae ad lacus sitae sunt grauem & aestuosum aerem in aestiuis ardoribus sen tiunt. Nam propter euaporationes a sole factas cenum in lacuum labris concreatur unde lutoso hu more exhalato aer morbidus attrahitur: quod est pestis initium Alexandriae uero incipiente aestate nilus auctus auget etiam lacum: & nullum cenum reliquit: a quo nullus malignus uapor consurgat Tum etiam etesiae a borealibus partibus: & pelago flant: quare Alexandrini optime aestatem agunt. Vr bis situs clamydis figuram habet: cuius lateraque in longum tendunt circumalliantur. xxx. fere stadiorum diametro: latera uero quae in latum sunt: Isthmi obtinent: per. vii viii, ue stadia: quorum uterque hinc mari: illinc lacu distinguntur. Ac tota quidem urbs uiis distincta est: quibus & equi & currus agi possint: sed duabus latissimis quae plus iugero expanduntur: & sese medias ad rectos angulos secan: ciuitas publica fana pulcherrima habet: & regias: quae quartam tertiamue totius ambitus partem occupant. Nam regum quisque: quemadmodum publica deorum dona aliquo ornamento decorabant: sic & ad eas quam factae erat regiam aliquam aedificabant: ut nunc portae illud uere dici possit.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
