# Strabo de situ orbis 569.5-7

Strabo, Strabo de situ orbis, 569.5 to 569.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/569.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/569.5

stadium: atque haec circa magnum portum sunt: dej ceps post septem stadium est Eunosti portus & supra hunc est defossus portus nomine Cibotus: qui & ipse naulia habet. Interius fossa est nauigabilis: usque ad Mareotidem lacum extensa: extra fossam itaque restat urbis paululum, Postea est Netropolis, & suburbannum in quo horti plurimi sunt & sepulturae: mansiones condiendis mortuis idoneae: Intra fossam sunt Sarapium & alia quaedam antiqua fana derelicta quodammodo perper tem plorum fabricam: quae Nicopoli fit: nam & amphitheatrum: & stadium: & quinquemnalia certamina ibi celebrantur. Antiqua uero derelicta sunt: & (ut breui colligamus) urbs & donariis & sacris plena est. Sed pul cherrimum est gymnasium: quod porticus habet stadio maiores: & forum iudiciale & lucos. Est ent panium altitudo quaedam manufacta: turbinea: petrosae ripae persimilis in quam pear choclium ascenditur. Ab eius uerti ce tota urbs subiecta undique cerni potest. Anecropoii uero platea quae in longum est: secus gymnasium per tendit usque ad canopieam portam: postea est id quod hippodromus appellatur: & aliae adiacetes usque ad canopicam fossam, exeunti per hippodromum est nicopolis: quae habitationem ad mare habet urbe non mino rem, distat ab Alexandria stadiis.xxx. Hic locus summe a Caesare Augusto cultus est: propterea quod hic praelio eos suprauit qui cum Antonio contra se exierant: & impetu facto urbem coepit. Antonium uero coegit ut ipse sibi manu afferret: Cleopatram ut uiuat in potestatem suam ueniret: quae paulo post & ipsa se in uir clisclam admoto aspidis morsu uel meneno delibutorio confecit, nam utroque modo dicitur: quare lagidarum im perium euersum est: quum multos annos permansisset. Nam ptolemaeus lagi filius Alexandro successit. Ptolemaeo atem Philadelphus. Philadelpho euergetes: postea philopator Agathocliae: postea Epiphanes: postea phi lomator filio a patre imperium accipiente. Huic uero frater succenssit secundus euergetes nominatus: hunc physconem dicunt: cui ptolemaeus cognomento lathurus successit, lathuro antm aetate nostra auletes Cleopatrae pater.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
