# Strabo de situ orbis 572.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 572.5 to 572.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/572.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/572.5

Nam hic solus locus ex tota aegypto ad utraque idoneus est: ad res maritimas: perper portus commoditatem: & ad terraestres: quia omnia faciliter in hunc locum flumine deferuntur: ubi maximum totius orbis emporium est: Atque urbis quidem uirrutes hae sunt: aegypti prouentum Cicero in quodam loco explicat dicens: Auletae patri Cleopatrae quot annis duodenum milliu & quingenum talentorum tributum afferri solitum: quare cum is: qui pessime ac segnissime regnum administrabat: tantos redditus haberet: qualia putanda sunt praesentia: quae cum tanta di ligentia a Romanis administrantur. indicis Troglodyticisque emporiis adeo adauctis. Nam superiore quidem tpre: ne.xx. quidem nauigia in Arabicum sinum transire audembant: ut extra angustias caput exererent nunc maxime classes usque i Indiam & extrema aethiopiae transmittunt: unde preciosae merces in aegyptum aduehuntur ac rursum ex aegypto in alia emittuntur loca: quare dupla uectigalia exiguntur. Alteram quidem rerum quae importantur: altera earum quae exportantur: ac preciosarum quidem mercium: preciola sunt uectigalia. Nam solum hic talia uenduntur ac recipiuntur: & caetera loca ex Alexandria copiam petunt: quae profecto oportunitas facile uideri potest: siquis regionem pagret: ac primo maritimam oram a Catabathmo incipiens. Nam eousque aegyptus pertendit. Deminceps est Cyrenaica & Marmaridae: qui Barbari circumhabitant. A Ca tabathmo paretonium usque recta nauigatione est cursus stadiorum nungentorum. Paretonium, ciuitas est: & portus ingens.xi. fere stadiorum. Hanc alii paretonium: alii Ammonniam uocant. In intermedio spatio est aegy ptiorum uicus: & Nesisphyra promontorium: & Tyndarii scopuli: qui sunt quattuor paruae insulae: quae portum habent. Postea est Drempanum promontorium: & insula enisispia cum portu: post uicus apis: a quo pare tonium usque: sunt stadia.ciusque ad ammonem,. vidierum iter. A paretonio circiter mille & cecu stadia. Inter haec primo est Leucogium praemontorium: quod Alba acta nominatur: postea phoenicus portus: & Pnigeus ui cus, deinde Sidonia insula: quae portum habet: Deinde Antiphrae non procul a mari. Tota haec regio ne quaquam uini ferax est: cum ceramus potius mare recipiat: quam uinum: quod Lybicum appellant: quo plerique ale xandrini ad pondus utuntur: unde plurimum antiphrae carpuntur: deinde est portus Deris appellatuns perper petram quandam proximam collo persimilem. Vocatur etiam zephyrium locus quidam propinquus. postea est alius portus nomine Leucaspis: & alii complures.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
