# Strabo de situ orbis 572.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 572.9 to 572.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/572.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/572.9

deinde Cynossema: deinde Taposiris: non tamen ad mare quo in loco festa maxima celebrantur. Item alia Taposiris satis ultra urbem: perper eam locus quidam est petrosus ad ma re: qui quouis anni tpere multam iuuentutem habent festis indulgentem. postea est Plinthina: & Nitiae uicus: & Cheronnesus castellum Alexandriae: & Necropoli proximus: ad stadia. lxx. lacus autem maria: qui huc usque pertendit, latitudinem habent supraec. & l.stadia longitudinem citra, coc.habent etiam insulas octo: & loca circunstan tia omnia bene habitata. In his locis maxima uini copia est: ut etiam mareoticum uinum ad uetustatem perduret. In aegypti lacubus ac paludibus biblus nascitur: & aegyptiaca faba ex qua ciborium fit, eius uirgae altitudine fere aequales: ac decem pedes sunt. Biblus nuda uirga: est lanuginem quandam in summo habens: faba in multis partibus & folia & frondes emittit: & fructum fabae nostrae persimilem: magnitudine solum & gestu differentem quamre fabeta iocundum quendam aspectum ac delactationem praebaent: oblectantur autem mirum in modum in schaphis tha lamiferis densissima fabeta supeuntes: & eorum foliis inumbrati: quae adeo magna sunt: ut poculorum & cati norum usum praebeant: habent. n. concauitatem quandam ad id idoneam: unde Alexandrinae officimae iis plenae sunt, & ut uasis utuntur Agri quoque magnum ex iis foliis prouentum habent: ac faba quidem talis est. Hoc in loco biblus non multa nascitur: non in, excolitur. In inferioribus uero ipsius delta partibus permulta est: alia dete rior: alia melior. Hieratica appellata nonnulli prouentum augeri cupientes: iudaicam industriam huc tran stulere quam illi in palma & maxime in cariotica: atque balsamo adiuenerunt. Nonnpermittunt eam mul tis in locis nasci: quo fit ut penuriae praecium imponentes: prouentum quidem augeant.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
