Latin
573
Strabo, Strabo de situ orbis 573-2
Unproofread scanNot analysed yet
est Busiris ciuitas: &cynospolis: Autor est Eratosthenes communem Barbaris omnibus consuetudinem esse ut hospites pellant. Egyptios uero accusari: perper ea quae inffabulis de busiride: &busiritica praefectu ra dicta sunt, Volentibus posteris loci huius inhospitalitatem calumniari: cum mediussidius nullus busiris nec rex fuerit nec tyrannus: illud quoque uulgatum esse, Durum iter ac longum aegypti perduncit ad oras. Atque illud permultum ad hoc facit: quod locus est importuosus: &quanquam portum habeat is tamenqu pharo proximus est: nequaquam patet: sed a bubulcis custoditur: hominibus praedatoriis. Qui applicantes quousque adoriantur. Carthaginenses uero demergunt peregrinos: qui in Sardiniam uel herculis co lumnas adnauigant: &propterea pleraque occidentalium non creduntur: &per se putant id iter suis esse difficillimum. postea sequitur Athribitica praefectura: &Athribes ciuitas. Item prosopitica praefectura: in qua est ueneris ciuitas supra mendesium: ac Taniticum hostium est ingens lacus: medesia praefectura: &leontopolitana: &ueneris ciuitas: &pharbetica praefectura: postea taniticum hostium: quod nonnulli Saiti cum uocant: &Tanis maxima in eo ciuitas. Inter taniticum Pelusiacumque hostium sunt lacus: &maximae &conti nuae paludes: in quibus crebri sunt uici pelusium quoque circuncirca paludes habent: quas nonnulli Barathra uocant.