# Strabo de situ orbis 573-2

Strabo, Strabo de situ orbis, 573. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/573-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/573-2

est Busiris ciuitas: & cynospolis: Autor est Eratosthenes communem Barbaris omnibus consuetudinem esse ut hospites pellant. Egyptios uero accusari: perper ea quae inffabulis de busiride: & busiritica praefectu ra dicta sunt, Volentibus posteris loci huius inhospitalitatem calumniari: cum mediussidius nullus busiris nec rex fuerit nec tyrannus: illud quoque uulgatum esse, Durum iter ac longum aegypti perduncit ad oras. Atque illud permultum ad hoc facit: quod locus est importuosus: & quanquam portum habeat is tamenqu pharo proximus est: nequaquam patet: sed a bubulcis custoditur: hominibus praedatoriis. Qui applicantes quousque adoriantur. Carthaginenses uero demergunt peregrinos: qui in Sardiniam uel herculis co lumnas adnauigant: & propterea pleraque occidentalium non creduntur: & per se putant id iter suis esse difficillimum. postea sequitur Athribitica praefectura: & Athribes ciuitas. Item prosopitica praefectura: in qua est ueneris ciuitas supra mendesium: ac Taniticum hostium est ingens lacus: medesia praefectura: & leontopolitana: & ueneris ciuitas: & pharbetica praefectura: postea taniticum hostium: quod nonnulli Saiti cum uocant: & Tanis maxima in eo ciuitas. Inter taniticum Pelusiacumque hostium sunt lacus: & maximae & conti nuae paludes: in quibus crebri sunt uici pelusium quoque circuncirca paludes habent: quas nonnulli Barathra uocant.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
