# Strabo de situ orbis 573.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 573.1 to 573.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/573.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/573.1

Communem uero usum atque commoditatem uiolente. Canopica porta exeunti ad dextram est fossa quae lacui iungitur: & ca nopum fert: per lacum uero in magnum flumen, & canopum schediam nauigantur: ac primo eleusinam: quae hab tatio Alexandrinae & nicopoli proxima est: in ipsa canopica fossa imposita: quae mansiones habet & secessus quosdam secretos uiris: ac mulieribus suffiri uolentibus idoneos: quoddam canopicae luxuria initium paululum ab eleusine procedenti. Ad dexteram est fossa quae schediam deducit. Schedia quae tuor schoe nis distat ab Alexandria: quae habitatio urbi similis est: & nauale habet thalamiferorum nauigiorum: quibus principes in superiorem nauigant regionem. Hic etiam earum rerum uectigal exigitur: quae a superio re Alexandriae parte importantur: & exportantur: cuius gratia & ratis in flumine iuncta est: unde lo co nomen inditu est. Post fossam quae schestiam & canopum ducit est nauigatio secundum maritimam oram de ducta: quae a pharo asque ad canopicum hostium pertendit. Angustus .n.quidem tractus: inter pelagus atque fos sam extenditur: in quo est parua taposiris. Post Nicopolim ac zephyrium: quod promontorium Veneri arsiones sacellum habet, hoc in loco dicunt olim urbem thonam fuisse: eodem nomine quo rex: qui Menelaum & Helenam hospitio suscepit: unde de medicamentis helenae: sic poeta inquit. Quae polydamna dedit: toris carissima coniunx Canopus centum ac uiginti stadiis distat ab Alexandria: pedestri itinere uadentibus: dicta de nomine cano pi qui menelai classem gubernabat: & tibi mortuus est: In ea est Serapidis templum: & cultu & religiont excellens: ut etiam doctissimi uiri credant: & pro se uel pro aliis insomnia ibi captent. Sunt qui curas conscri bant quidam uero uirtutes eorum: quae ibi respondentur. Sed ante omnia ingens est eorum urba: qui ad solemnia per fossam ex Alexandria descendunt. Nam die ac nocte nauiculis plena est uirorum ac mulierum impudenter canentium ac saltantium cum omni dissolutione & iis praeterea, qui diuersoria habent fossae imposita ad huiusmodi relaxa tionem & celebritatem idonea: post canopum est heraclium: quod Herculis templum habet: postea est canop cum hostium: & ipsius delta initium.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
