# Strabo de situ orbis 573.5-7

Strabo, Strabo de situ orbis, 573.5 to 573.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/573.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/573.5

Ad dextram canopicae fossae: elaitica praefectura a fratre primi ptolemae appellata: & non mehercule ab heroe (ut quidam uolunt) e quibus est Artemidorus, Post canopicum hostium est Bolbiticum. Possea Sebeniticum & phatnicum: quod magnitudie tertium est: praeter prima duo: quibus delta terminatur. Nam nec procul a uertice scindi in parte ipsius delta interiore, Phanico uero coniungitur mendesium, postea taniticum & ultimum pelusiacum. Sut inter haec alia quaedam hostiola ignobiliora: falsa ho stiorum appellatione: habent. n. haec hostia ingressus non tamen aptos magis nauibus: sed scaphis propte rea quod breuia: ac paludes loca obtineant: sed praecipue canopico hostio utebantur: tanquam emporio: occlusis Alexandriae portubus (ut ante dictum est) Post bolbiticum. hostium arenosum quoddam: & humile pro montorium ualde expositum est: quod agni cornu appellatur. postea est persei specula: & milesiorum murus Nam milesii per Cyaxaris tempora: qui medorum Rex fuit. XXx. nauibus contra psammiticum nauigates: in Bol biticum hostium tenuerunt. Postea egressi dictum opus condiderunt. Tempore post in Saiticam praefecturam na uigantes: Inaris nauali proelio superatis: naucratim urbem non multo supra Schediam posuerunt. Post mile siorum opus in sebeniticum hostium procedenti sunt lacus: quorum alter Buticus: a Buto urbe nominatur. Iti Sebenitica ciuitas & sais: inferioris regionis metropolis. In hac mineruam colunt: in cuius templo psammitichi sepultura est. Circa butum hermopolis est. In insula buti est latonae oraculum. In mediterranea su pra sebeniticum & phatnicum hostium est Xomis insula: & ciuitas in sebenitica praefectura & Hermopolis &

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
