Latin
576.1 to 576.4
Strabo, Strabo de situ orbis 576.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Item ex Arabia Nabatea quae continua est: aditus in aegyptum patet, Arabia inter nilum ia cet: &Arabicum sinum: &in extremis eius partibus situm est pelusium: uerum tota deserta est &exercitui in uia. Isthmus qui inter pelusium est: atque recessum: qui ad heroum urbem pertendit: nongentorum est stadiorum (ut uero Possidonius putat) ad mille &quingenta non peruenit: &ad id quod siccus e &arenosus mul tos serpentes habet: qui latitant in arena. Ex schedia memphim nauiganti: ad dextram sunt uici plurimi usque in lacum mariam: e quibus est is qui chabriae uicus appellatur. Ad flumen est hermopolis: deinde Cynecopolis &Gynecopolitana praefectura: deinceps Momemphis &momemphitica prefectu ra. Inter haec sunt fossae plurimae: in mareotim emittentes: momemphitae Venerem colunt: &sacran uaccam alunt: quemadmodum memphitae apim: &Heliopolitani Mneium. lim. dii apud eos putantur alii uero apud alios. Nam multi: &in delta &extra delta: Alii marem: alii foeminam bouem alunt: qui tamen non putantur dei: sed sacri. Vitra Momemphim sunt nitrariae duae: quae nitrum plurimum fe runt: unde nitriotica praefectura est. Hic serapis colitur: &apud hos solum in aegypto ouis mactatur: non procul hinc est ciuitas nomine Menelaus: Ad sinistram uero in ipso delta flumen est naucratis: duobus schoenis a flumine distat sais: &paulo supra eam est Osiridis Asylum: in quo Osirim iacere arbitra tunquanquam multi de hoc ambigunt: ii presertim qui supra syenem &elephantinam habitant: fabulan tur enim Isim multis in locis sub terram ositidis alueolum posuisse: sed unus tamen osirim habebat: quem uero sciebat id fecit: latere uolens typhonem: ne ueniens corpus ex sepulchro erueret: atque ab Alexandriam quidem ad ipsius delta uerticem haec peragratio est. Artemidorus dicit octo ac uiginti schor norum ad nauigationem esse i octoginta &quadraginta stadia tricenum stadiorum schoenum faciens: nobis autem nauigantibus alia atque alia scoenorum mensura distantias reddiderunt: ut quibusdam in locis quadragenum stadiorum schoenum: ac plurimum esse concederent: quod autem etiam apud aegy ptios incostans sit schoenorum mensura, Ipse Artemidorus deinceps declarat a memphi. n. usque in thebaidem schoenos singulos facit. c. ac. xx. stadiorum A thebaide usque in syenenalx. A pelusio ad eun dem uerticem nauigantibus schoenos, v. ac. xx. dicit stadia septingenta &headem mensura usus.