# Strabo de situ orbis 576.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 576.1 to 576.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/576.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/576.1

Item ex Arabia Nabatea quae continua est: aditus in aegyptum patet, Arabia inter nilum ia cet: & Arabicum sinum: & in extremis eius partibus situm est pelusium: uerum tota deserta est & exercitui in uia. Isthmus qui inter pelusium est: atque recessum: qui ad heroum urbem pertendit: nongentorum est stadiorum (ut uero Possidonius putat) ad mille & quingenta non peruenit: & ad id quod siccus e & arenosus mul tos serpentes habet: qui latitant in arena. Ex schedia memphim nauiganti: ad dextram sunt uici plurimi usque in lacum mariam: e quibus est is qui chabriae uicus appellatur. Ad flumen est hermopolis: deinde Cynecopolis & Gynecopolitana praefectura: deinceps Momemphis & momemphitica prefectu ra. Inter haec sunt fossae plurimae: in mareotim emittentes: momemphitae Venerem colunt: & sacran uaccam alunt: quemadmodum memphitae apim: & Heliopolitani Mneium.lim. dii apud eos putantur alii uero apud alios. Nam multi: & in delta & extra delta: Alii marem: alii foeminam bouem alunt: qui tamen non putantur dei: sed sacri. Vitra Momemphim sunt nitrariae duae: quae nitrum plurimum fe runt: unde nitriotica praefectura est. Hic serapis colitur: & apud hos solum in aegypto ouis mactatur: non procul hinc est ciuitas nomine Menelaus: Ad sinistram uero in ipso delta flumen est naucratis: duobus schoenis a flumine distat sais: & paulo supra eam est Osiridis Asylum: in quo Osirim iacere arbitra tunquanquam multi de hoc ambigunt: ii presertim qui supra syenem & elephantinam habitant: fabulan tur enim Isim multis in locis sub terram ositidis alueolum posuisse: sed unus tamen osirim habebat: quem uero sciebat id fecit: latere uolens typhonem: ne ueniens corpus ex sepulchro erueret: atque ab Alexandriam quidem ad ipsius delta uerticem haec peragratio est. Artemidorus dicit octo ac uiginti schor norum ad nauigationem esse i octoginta & quadraginta stadia tricenum stadiorum schoenum faciens: nobis autem nauigantibus alia atque alia scoenorum mensura distantias reddiderunt: ut quibusdam in locis quadragenum stadiorum schoenum: ac plurimum esse concederent: quod autem etiam apud aegy ptios incostans sit schoenorum mensura, Ipse Artemidorus deinceps declarat a memphi.n. usque in thebaidem schoenos singulos facit. c.ac.xx. stadiorum A thebaide usque in syenenalx. A pelusio ad eun dem uerticem nauigantibus schoenos, v.ac.xx. dicit stadia septingenta & headem mensura usus.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
