Latin
576.10 to 576.11
Strabo, Strabo de situ orbis 576.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
in templa partim igni: partim ferro deuastabat: mutilans: excindens: amburens, quemadmodum &obeliscos: quorum duo Romam delati sunt: non omnino deleti. Alii adhuc ibi &Triebis sunt: quae nunc Diospolis nominatur Alii stantes aciem igni excesi: alii iacentes. Templorum fabrica sic se habet. In ingressu fani est pauimen tum: latitudine quidem iugeri: aut paulo minus: longitudine uero tripla: quadruplaue: &quibusdam in locis etiam magis: atque hoc quidem Dromus dicitur: ut Callimachus inquit. Dromus hic sacer est anubidis. Per totam longitudinem protinus ex utraque latitudinis parte sunt positae lapideae spinges: uigenis cubitis: uel paulo pluribus inter se distantes: &alter spingum ordo est a dextra: alter a sinistra. Post Spim ges est uestibulum ingens: procedenti ulterius aliud uestibulum. postea aliud &neque uestibulorum. neque spingum diffinitus est numerus. In aliis uero templis alia: quemadmodum &longitudines: &lari tudines. dromorum post uestibula est templum quod ingens pro templum habet: at memoratu dignum, &septum commensuratum simulacrum uero nullum. Aut non in hominis formam: sed bruti alicuius Ex utraque parte pro templi preiacent eae: quae pinnae appellantur. li sunt duo parietes: aeque altiatque tem plum in initio inter se distantes: paulo plus: quam sit lata templi crepido. Postea in anteriorem partem procedunt ad inclinantes lineas: usque ad. haut. Ix. cubitos: Hi parietes ingentium simulachrorum sculpturas habent: hetruscis &antiquis graeciae opibus persimilium.