# Strabo de situ orbis 576.10-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 576.10 to 576.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/576.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/576.10

in templa partim igni: partim ferro deuastabat: mutilans: excindens: amburens, quemadmodum & obeliscos: quorum duo Romam delati sunt: non omnino deleti. Alii adhuc ibi & Triebis sunt: quae nunc Diospolis nominatur Alii stantes aciem igni excesi: alii iacentes. Templorum fabrica sic se habet. In ingressu fani est pauimen tum: latitudine quidem iugeri: aut paulo minus: longitudine uero tripla: quadruplaue: & quibusdam in locis etiam magis: atque hoc quidem Dromus dicitur: ut Callimachus inquit. Dromus hic sacer est anubidis. Per totam longitudinem protinus ex utraque latitudinis parte sunt positae lapideae spinges: uigenis cubitis: uel paulo pluribus inter se distantes: & alter spingum ordo est a dextra: alter a sinistra. Post Spim ges est uestibulum ingens: procedenti ulterius aliud uestibulum. postea aliud & neque uestibulorum. neque spingum diffinitus est numerus. In aliis uero templis alia: quemadmodum & longitudines: & lari tudines. dromorum post uestibula est templum quod ingens pro templum habet: at memoratu dignum, & septum commensuratum simulacrum uero nullum. Aut non in hominis formam: sed bruti alicuius Ex utraque parte pro templi preiacent eae: quae pinnae appellantur. li sunt duo parietes: aeque altiatque tem plum in initio inter se distantes: paulo plus: quam sit lata templi crepido. Postea in anteriorem partem procedunt ad inclinantes lineas: usque ad. haut. Ix. cubitos: Hi parietes ingentium simulachrorum sculpturas habent: hetruscis & antiquis graeciae opibus persimilium.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
