# Strabo de situ orbis 577.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 577.1 to 577.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.1

Est etiam domus quaedam multis columnis structa: sicuti men phi barbarica facrica. Nam praeter quam quod columnae multae sunt: & ingentes: & multipiici ordine const tutae: nihil pictum aut elegans habet: sed potius uanum quendam laborem prae se fert. Heliopoli domos am plas uidimus: in quibus sacerdotes habitant. Immo dicunt hanc olim sacerdotum habitationem fuisse: hominum philosophiae & astronomiae deditorum: Nunc is ordo ac studium defecit: nec quisquam nobis tali exercito praesse ostendebatur: sed homines tantum: qui sacrificia curarent. atque ritus eos peregrinis commo strarent. Secutus uero est Aemilium Gallum ducem: ex Alexandria nauigante in Egyptum quidam nom ne cheremon: qui eiusmodi sententiam tenere se simulabat, sed ut ignarus & ostentator, plurimum deri debatur: ostentabantur itaque ibi sacerdotum domicilia & loca ubi Eudoxus & plato habitauerant. Nam Eudoxus cum platone eo profectus est. Et ambo eum sacerdotibus annos.xiii. sunt uersati: ut quda uolunt: nam cum sacerdotes illi & in rerum celestium scientia prestarent essentque mistici: & incommunicabiles: tamen & tempore obsequio exorati: nonnulla praecepta commostrarunt: plurima enim Barba ri occultabant. li excurrentes diei ac noctis particulas, coc. &. lxv. diebus in anni complementum tra diderunt. Ignorabatur annus eo tempore apud graecos quemadmodum & alia permulta quousque iunic res Astrologi ab iis ea acceperunt qui sacerdotum monumenta in graecamlinguam transtulerunt, & adhuc tum ab illis tum a Chaldeis accipiunt. Hinc iam nilus supra Delta est: cuius dextra sursum uer sus nauigando: lybim uocant quemadmodum ea quae Alexandrie & mareotidi proxima sunt: Sinistra uero Alabiam, quare heliopolis in Arabia est. In Lybia uero cercesura ciuitas: ad Eudoxi speculas si ta: Nam ante Heliopolim specula quaedam ostenditur quemadmodum & ante gnidum ad quam illle ce lestium motus adnotabat: atque praefectura haec latopolitana nominatur. Viterius adnauiganti est Bab loni: castellum natura munitum: a babyloniis quibusdam conditum qui huc secedentes hoc in loco habita tionem a regibus impetrarunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
