# Strabo de situ orbis 577.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 577.9 to 577.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.9

In media fere laterum altitudine: ingens lapis extat: in quo cochlius est obliquus: usque ad se pulturam. Atque eae inter se proximae in eodem sunt plano. Viterius in maiore montis altitudine est tertia mul to primis duabus minor: maiore tamen impensa: structa. Nam ab ipsis fere fundamentis usque ad medium constat ex nigro lapide: ex quo mortaria faciunt. ab extremis Ethiopiae montibus delato: qui cum & du rus sit: & opatu difficilis reddidit opus sumptuosum. haec dicitur meretricis sepultura: ab amantibus effecta, eam mulierem Sappho carminum poetria: doricam uocat: & fratris sui Charaxi amicam: quum lesbium ui num negotiator naucratim comportaret. Alii eam Rhodopem nominant. Atque fabulam quandam narrant: quod ea dum lauaretur: aola alterum ex calceis: e manu ancillae correptum memphim deportarit. Et in sublime supra regis uerticem iura dantis elata calceum in illius gremium dimiserit: & quod ille calcei concinnitate & rei miraculo permotus per totam regionem misit ad eam iquirendam quae huiusmodi calceum ferret: & quod ea in urbe naucraticarum inuenta: atque adducta: & regis uxor fuerit. Post mortem uero hanc sepulturam habuerit sed unum ex miraculis a nobis in Pyramidibus uisum. haud quanquam praetereundum est. Acerui quidam ex tri tura lapidum: ante Pyramides iacent. In quibus lapilli & forma: & magnitudine lentis inueniuntr: quida ut hordei grana: quae semiexpoliata excurrunt. Dicunt reliquas ciborum qui operantibus superant in lapidem induratas: quod quidem satis uidetur uerisimile. Nam & apud nos collis quidam est oblongus: in campo situs: qui tosi calculis in

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
