# Strabo de situ orbis 580.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 580.1 to 580.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/580.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/580.1

modum lentis plenus est: maritimi quoque & fluuiales calculi eandem fere ambiguitatem praestant: sed iiprper motum: o in aquam fit rationem aliquam habent. In illis uero consideratio dubia est: dictum est quod circa ealoca ubi la pides effodiuntur: ex quibus pyramidus factae sunt: mons quidam est nomine Troicus: satis petrosus & speluncae sub eo: & uicus iis & flumini proximis nomine Troia antiqua Troianorum habitatio eorum: qui captiui Me nelaum secuti sunt & ibi remansere. Post memphim est acanthus ciuitas in Lybia & osiridis: & acanthi thebaici lucus: ex qua gummi sit. Postea est athroditopolitana praefectura & ciuitas eodem nomine in ara bia: in qua Bos alba sacra alitur, postea heracleotica praefectura in insula magno iuxta quam ad dextra in Lybiam: ad arsinoiticam praefecturam fossa est: ut & duo ora habeat: cum pars quaedam insulae intercidat atque praefectura haec caeteras omnes: & aspectu & uirtute & aedificiis antecellit. Sola enim & oleis & perfe ctis & frutiferis arboribus consita est. Ac siquis bene excolat etiam oleum optimum gignit. Id.n.negligentes: & si multum odotr tamen mulum habent. Aegyptus teliquam oleo caret exceptis hortis: qui circa alexandriam sunt qui oleas quidem ferre possunt: oleum uero minine. At uiri non parum fert: frumentum quoque ligumina: & alia semina abundater. Habet etiam lacum admirabilem: muridos appellatam pelagi magnitudine: & mario colore: unde & littora uidere est maris littoribus persimilia: ut idem de hoc loco atque iis qui sunt circa ammonem existimari possit. Nam nec multum inter se distant: nec a paratonio & ut ex multis deprehendi con iecturis potest: templum illiud prius in littore stabat: atque haec loca prius a mare erant. Inferior uero aegyptus: & quae usque ad Sirboniticum lacum tendunt: penlagus obtinebat coniunctum fortasse cum mari rubrum quod heroum urbi & elanitico recessui proxinum est. Sed de his in prino geographiae uolumine pluribus dictum est. Nunc & illud paululum commonefaciemus naturae simul atque prouidentiae opus in unum conferentes.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
