# Strabo de situ orbis 580.12

Strabo, Strabo de situ orbis, 580.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/580.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/580.12

In hac praefectura mirum in mogum colitur crocodilus: & est sacer apud eos in lacu quodam seorsum nutritus: & sacerdoti bus mansuetus: & Suchus uocatur. Nutritur autem pane: carne & uino: quae a pegrinis afferuntur ad eiusmo di spectaculum uenientibus: hospes itaque uir: inter alios honoratissimus: qui nobis sacra commonstrabat ad lacum ueniens placentulam: & carnem assam. & quoddam mulsi uasculum & ex coema attulit: baeluam in ripa lacus inuenimus: ex sacerdotibus alii eius os apuerunt: alius bellaria imposuit: postea carnem deinde mulsum iniecit. Ille in lacum exilens in ulteriorem partem traiecit. Sed quum alius hospes aduenisset: & similiter primitias attulisset: cursu lacum circuneuntes itiditem inuento Crocodilo: obrulerunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
