# Strabo de situ orbis 580.8-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 580.8 to 580.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/580.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/580.8

Item & flumina: & lacus: sic montes: & cam pos par est inuicem commutari: de quibus & si in superioribus dictum est: nunc tamen multa dicenda uidebantur Muridis itaque lacus in nili incrementis ad excipiendam inundationem satis est ita ut in sata: & habitationes non exundet: postea decrescente nilo: abundantem in eo aquam eidem fossae reddit: reliquam uero aquam ex utroque ore utilem habet: ad irrigationes: & ipse: & fossa atque haec quidem naturalia sunt. Vtrisque autem fossae hostiis claustra imposita sunt quibus architecti: & influentem & effluentem aquam conseruant. Post haec est laby rinthi fabrica: opus haud impar Pyramidibus & adiacens regis sepultura eius: qui labyrinthum construxit Locus autem in primo fossae ingressu ad.xxx.xiue stadia procedenti est planicies quaedam aedita quae uicum habet: & multorum regum regiam: quot prius praefecturae erat. Nam totidem aulae sunt: cum circuncolumniis inuicem continuae: quae omnes uno ordine: & uno pariete tanquam paruo quodam muro: praeiacentes aulas habent. Vice uero quae ad eas tendunt ex aduerso sunt ipsius mari: ante ingressus criptae quaedam multae ac lon ge: quae inter se uias flexuosas habent: ut nemo pegrinus ingredi aulam ullam possit: nec egredi sine duce & quod admirandum sit: cuiusque domus tabulata: ac etiam criptarum latitudies: ex lapides pluteis integris & magnitudine excellentibus confectae sunt: nulla usquam nec ligni: nec alius materiae admistione. Ac si quis in tabulatum ascendat: quod non admodum altum est. utpote unum uidere potest lapideum campum eiusmodi apidibus instratum. Hic iam in aulas egressus: uidebit deinceps eas.xx. &: vii, ordine positas: & ab inte gris columnis sustentatas, parietes quoque ipsos ex lapidibus non minoribus compositos. In fine huius aediritii quod plus stadio occupat: est sepultura quaedam Pyramis quadrata cuius quodliber latus qua driiugerum fere est: & altitudo par sepulti nomen est Imandes, dicunt tot aulas ibi factas esse: quot mos esset omnes praefecturas eo conuenire: atque epulum quoddam sacris uiris ac mulieribus fiebat: sacrificii gra tia deo reddendi & iuris dicendi: de rebus maximis: & quae praefectura in suam aulam procedebar praeterna uiganti haec acec.stadia est ciuitas Arsinoe: quae prius Crocodilorum ciuitas dicebatur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
