# Strabo de situ orbis 581.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 581.5 to 581.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/581.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/581.5

Est etiam fossa: quae ex magno flumine in hunc locum deducit. Circa fossam est aegyptiarum achantorum lucus Apollini sace Abydus olim ciuitas maxima uidetur fuisse: secunda post thebas: nunc in paruam habitationem redacta e & si (ut quidam uolunt) mennon ab aegyptiis Ismandes dicitur: etiam Labyrinthus mennonium erat: & eiusdem opus cuius Abydensia: & Thebana. Nam & ibi quaedam mennonia dicutur: secundum Abydum est prima Auasi ex tribus: quae sunt in lybia distans itinere dierum,vii, ubi habitatio est aquis & uino abundans & caeteri: rebus satis copiosa. Secunda est iuxta Muridis lacum Tertia est ammonis oraculo proxima. Atque hae optia habitationes sunt. Cum multa a nobis dammone dicta sunt hoc etiam addendum uidetur: quod antiqui & diuinationem & oracula plurimum uenerabantur. Nunc earum rerum maxima negligentia est. Nam Ronanis Sibyllae responsa satisfaciunt: & hetrusca diuinatio per auguria per exta: & louis signa. Quapper Ammonis oraculum quaesi ex to to deficit: prius in honore maximo habebatur: quod ii in primis declarant: qui Alexandri gesta conscripserunt: qui quanqua adulandi gra non pauca adiecerunt: Indicant tamen quae credenda sint: Callisthenes dicit: Alexandrum ambitione quaeda contendisse: ut ad id oraculum ascenderet: cum intelligeret perseum & Herculem prius eo ascendisse: atque ex paretonidigressum incumbente austro repulssum fuisse: quum uero per puluerem erraret: aduentu hymbris: & duorum coruorum quiiter commostrarunt seruatum esse. lam haec adulatorie dicuntur: similia sunt quae secuntur: quod solum regi sa cerdos permiserit: ut in templum ingrediretur cum stola consueta: & quod caeteri uestem mutarint & quod omnes extrinsecus oraculum audierit: praeter Alexandrum qui interius erat: & quod responsa non: ut apud Delphos: & branchidas uerbis darentur. Sed magna ex parte nutu & signis quemadmodum apud Homerum. Signa dedit. Anuit: & uultu pater illi clara sereno. Praesertim cum Antistes louem affingeret. Hoc profecto nihil aliud est: quam aparte dicere Alexandrum fuisse louis filium.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
