Latin
584.1 to 584.4
Strabo, Strabo de situ orbis 584.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt &alii qui eadem dicant: hanc aegypti metropoli ponentes: nunc quoque nonnulla eius uestigia seruantur: qua magnitudinem declarant: longitudinem quidem. lxxx. fere stadiorum. Sunt in ea templa quamplurima: magna ex parte a can byse mutilata: nunc uicati habitatur: ac pars quaedam in Arabia ubi ciuitas est: pars et in ulteriore ubi mennonium Hic cum duo colossi sint: ex integris lapidibuns inter se propinque alter quidem seruatur alterius uero superiores a se de partes corruerunt facta (ut fama est) terraemotu creditur etiam semel in die sonitum quendam ictu haud ma gno effici a parte quae in sede ac basi est. Atque quum ego ibi cum Aelio gallo adessem: &cum reliquam multitudie amicorum ac militum: q cum eo erant circiter horam primam sonitum audiui siue a basi siue a colosso siue a circunstantibus de industria factum. Id.n. haud quanquam affirmarim: cum perper incertam caunum: omnia magis subeant: ut credam: quam ex lapidibus sic compositis crepitum edi. Supra mennonium suntr regum sepulturae: inspeluncis quibusdam in lapidem excisae circiter. xl. mirum in modum strustae quae aspectum quendam pulcherium praebeant. Thebis quoque in obeliscis quibusdam litterae sunt: quae regum illorum diuitias: ac potentiam declarant. atque imperium usque in Scithiam: &Bactrianam: &idiam &quae nunc lonia dicitur: propagatum. Item tribuntorum magnitudinem: &exercitus circiter decies centena millia Thebani sacerdotes astronomiam philosophiamque exercere dicuntur. Hi non a luna sed a sole dies deducunt. xii. mensibus trecentorum dierum quos dies singulis annis adiicientes. Ad totius uero anni con plementum: cum quedam diei particula excurrant impacium quoddam componunt ex omnibus diebus &omnibus annis quod particulae excurrentes: &coeuntes diem conficiunt huiusmoni sapientiam omnem Mercurio in primis tribuuntur: ac loui quem praecipue colunt: uirgo quaedam genere clarissima: &specie pulcherrima sacratur: eas graeci Palladas uocant: uirgo pelicis more: cum quibus uult coit: usque ad naturalem corbis purgationem. Post purgationem uiro datur: sed prius quam nubat: post pelicatus tempus: ut mortua lugetur.