# Strabo de situ orbis 584.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 584.1 to 584.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/584.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/584.1

Sunt & alii qui eadem dicant: hanc aegypti metropoli ponentes: nunc quoque nonnulla eius uestigia seruantur: qua magnitudinem declarant: longitudinem quidem. lxxx.fere stadiorum. Sunt in ea templa quamplurima: magna ex parte a can byse mutilata: nunc uicati habitatur: ac pars quaedam in Arabia ubi ciuitas est: pars et in ulteriore ubi mennonium Hic cum duo colossi sint: ex integris lapidibuns inter se propinque alter quidem seruatur alterius uero superiores a se de partes corruerunt facta (ut fama est) terraemotu creditur etiam semel in die sonitum quendam ictu haud ma gno effici a parte quae in sede ac basi est. Atque quum ego ibi cum Aelio gallo adessem: & cum reliquam multitudie amicorum ac militum: q cum eo erant circiter horam primam sonitum audiui siue a basi siue a colosso siue a circunstantibus de industria factum. Id.n.haud quanquam affirmarim: cum perper incertam caunum: omnia magis subeant: ut credam: quam ex lapidibus sic compositis crepitum edi. Supra mennonium suntr regum sepulturae: inspeluncis quibusdam in lapidem excisae circiter. xl.mirum in modum strustae quae aspectum quendam pulcherium praebeant. Thebis quoque in obeliscis quibusdam litterae sunt: quae regum illorum diuitias: ac potentiam declarant. atque imperium usque in Scithiam: & Bactrianam: & idiam & quae nunc lonia dicitur: propagatum. Item tribuntorum magnitudinem: & exercitus circiter decies centena millia Thebani sacerdotes astronomiam philosophiamque exercere dicuntur. Hi non a luna sed a sole dies deducunt. xii.mensibus trecentorum dierum quos dies singulis annis adiicientes. Ad totius uero anni con plementum: cum quedam diei particula excurrant impacium quoddam componunt ex omnibus diebus & omnibus annis quod particulae excurrentes: & coeuntes diem conficiunt huiusmoni sapientiam omnem Mercurio in primis tribuuntur: ac loui quem praecipue colunt: uirgo quaedam genere clarissima: & specie pulcherrima sacratur: eas graeci Palladas uocant: uirgo pelicis more: cum quibus uult coit: usque ad naturalem corbis purgationem. Post purgationem uiro datur: sed prius quam nubat: post pelicatus tempus: ut mortua lugetur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
