Latin
585.5 to 585.8
Strabo, Strabo de situ orbis 585.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius rei indicium est: quod a tribus Ro, cohortibus: nec iis satis plenis ea custoditur: quumque aliquando aethiopes aggredi nostros ausi essent: cum tota regione contigit piclitari: sed nec reliquae copiae in aegypto tantae erant: nec omnibus unquam Romani usi sunt: nam nec aegyptii ipsi sunt admodum belicosi: quanquam multi sint: nec etiam finitimae gentes. Gallus Cornelius cui prinum prouitia a Caesarae con Gallus cormissa est heroum urbem quae defecerat cum paucis recepit: rursum quum in Thebaide seditio: perper tributa exorta nelius esset: facile eam composuit. Deinde Petronius multis millibus Alexandrinorum in eum irruetibus: iactu lapidum cum militibus suis obstitit: &non nullis eorum interemptis: caeteros facile repraessit Gallus Aelius cum parte praesidii quod erat in aegypto: in Arabiam ingressus dictum est: quom eos imbelles ostendit &nisi Syleus eum prodidisset: felicem arabiam totam subegisset. Cumque aethiopes nostros contennerent: propterea quod pars quaedam copiarum: quae in aegypto erant: cum Gallo aelio distracta esset: bellum in Arabia gerente: ingruentes in thebaidem: in tris cohortes quaem Syenes praesi dio erant: Syenem &Elephantinam: &philas repentino impetu coeperunt &captiuos duxerunt: &Caesaris sta tuas euerterunt: quum Petronius aduentasset: cum paucioribus quam xmillibus peditum &equitibus octingentis aduersus triginta hominum millia prinum eos compulit: ut pselcham fugerent: aethiopicam urbem: missisque ad eos Pselcha legatis repetiit quae capta erant: &causas quamobrem bellum mouissent: quum uero se iniuria affectos a pricipibus dicerent: respondit non illos esse regionis dominos: sed caesarem petentibus tres dies ad deliberandum: &nihil tandem efficientibus eorum quae oportebat mouens contra eos in pugnam procedere coegit. Ac subito in fugam uertit cum male armati essent &inordinati. nam scuta ingentia: &ex bouis tergore consecta habebant arma quibus offenderent secures erant: alii sudes nonnulli gladios gerebant: fuere qui in urbe latitarent alii per deserta fugam coeperunt: alios proxima insula excepit sese in flumen immittentes. Nam hoc in loco perper aquae fluxum Crocodeli pauci sunt: ex iis erant imperatores reginae Candaces: quae per natra tpra aethiopibus imperauit: uirilis sane mulier: sed Candaces altero oculo capta.