# Strabo de situ orbis 585.9-13

Strabo, Strabo de situ orbis, 585.9 to 585.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/585.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/585.9

Hos itaque omnes coepit traiecto ratibus ac nauibus flumine & ex templo Alexandriam regina misit: atque Pselcham profectus eam coepit: unde adnumerata captiuis multitudine eorum o in praelio ceciderunt pauci omnino euasere. Ex pselcha prennam uenit urbem natura munitam: cum ulos transgressus in quibus Canby Premna sis exercitus obrutus est uento incidente. Eam adortus primo impetu toepit. Inde Napata progressus est quae cam Napata daces regia erat: ubi eius filius immorabatur: Ipsa uero cum in loco proximo esset: legatos misit: qui de pace tra ctarent: redditis statuis: & captiuis qui capti fuerant in Syene. Ille ingruens napata capit ac diruit puero fugente: ratusque ulteriora in uia esse cum spoliis regreditur. Prenna & moenibus & praesidio & quaedringentorum hominum cibariis in biennium firmata abiit Alexandriam. Ex captiuis autem caeteris uenundatis: mille ad Caesarem mittiti nuper ex cantabris reuersum. Nonnulli uero ex iis morbo consumpti sunt. Interea Candacem cum multis hominum mi libus praesidium aggressam, Petronius cum auxilio anteuortit: & castellum ingressus multo apparatu confirmauit: & cum illi legantos ad eum mitterent: iussit siquid uellent ad Caesarem proficiscerentur: quibus negantibus scire se s Caesar esset: & quae ad eum iretur: dedit qui eos ducerent. In samum itaque profecti Caesarem iuenerunt in Syria progre di parantem & Tyberium in armeniam. Ab eo facile: quae uolebant impetrauere. Nam & tributa eis remissa suntur: sned de aethiopicis rebus satis in superioribus dictum est quae re & haec cum aegypto pragrata sit ut autem sic dicendum sit extremas habitanti mundi partes: quam intemperate & inhabitabili regioni adiacent: perper frigus aut aestum esse quaesi aberrata quaedam ac defectus temperate: necesse est quod ex uita & earum rerum inopia: quae ad humanum usum attinent: perspi ci potest. Hi.n. magna ex parte nudi incedentes pastoralem ac duram uitam degunt: eorum pecora perua sunt ut oues: caprae: & boues Canes quoque pusilli: aspi tamen ac pugnaces: & fortasse ad horum peruitatem pygmei consi Pygmaei cti sunt. Nam nemo fide dignus id ex usu narrat uiuunt: ex milio & ordeo: ex quibus etiam potum conficiunt: Bu tyrum & apidem pro oleo habent, Poma non habent praeter palmulas: atque eas perpaucas in hortis regiis. Nonnulli haerba uescuntur: & ramis tenellis: & loto & calami radice.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
